Barbara Hendricks

E Vicipaedia
Wikidata Barbara Hendricks
Res apud Vicidata repertae:
Barbara Hendricks: imago
Barbara Hendricks: imago
Nativitas: 29 Aprilis 1952; Clivia
Patria: Germania

Familia

Coniunx: Valérie Vauzanges
Barbara Hendricks foedus regnandi cum CDU anno 2013 signans

Barbara Hendricks (nata die 29 Aprilis 1952 in oppido Clivis) rerum politicarum perita Germanica factionis SPD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Schwesig anno 1970 in oppido patris testimonium maturitatis accepit. Deinde Bonnae historiae atque scientiae sociali studebat, ut magistra fieret. Anno 1976 primam probationem adepta est. Deinde pro Opere Studiosorum Germanico operam dedit et ab anno 1978 pro factione SPD. Anno 1980 doctor philologiae promota est. Ab anno 1981 in administerio aerarii publici Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae, ab anno 1990 in administerio agrariae eiusdem terrae foederalis operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Hendricks, quae ab anno 1972 sodalis Factionis Socialis Democraticae est, ab anno 1994 legata ad Dietam Foederalem Germaniae est, ab anno 2001 inter regentes factionis est et ab anno 2007 aeraria factionis SPD fuit. Annis 1998 - 2007 secretaria statalis parlamentarica in Administerio Foederali Aerarii Publici erat. Die 17 Decembris 2013 Administer Foederalis Oecologiae in consilio ministrorum Angelae Merkel nominata est[1]. Die 24 Septembris 2017 iterum legata ad Dietam Foederalem electa est. Sed anno 2018 non iam ministra in consilio ministrorum Angelae Merkel quarto nominata est[2]. Ei Svenja Schulz eiusdem factionis successit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Barbaram Hendricks spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Consilium Ministrorum Germanicum Merkel III (18 Decembris 2013 - 14 Martii 2018)

Angela Merkel (CDU) |Franciscus Gualterius Steinmeier (SPD, ad diem 27 Ianuarii 2017) |Thomas de Maizière (CDU) |Henricus Maas (SPD) |Volfgangus Schäuble (CDU) |Ursula de Leyen (CDU) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Brigitta Zypries (SPD, a die 27 Ianuarii 2017) |Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, ad diem 17 Februarii 2014) |Christianus Schmidt (CSU, a die 17 Februarii 2014) |Andrea Nahles (SPD) |Manuela Schwesig (SPD, ad diem 2 Iunii 2017) |Catharina Barley (SPD, a die 2 Iunii 2017) |Hermannus Gröhe (CDU) |Alexander Dobrindt (CSU) |Barbara Hendricks (SPD) |Ioanna Wanka (CDU) |Gerhardus Müller (CSU) |Petrus Altmaier (CDU)

Gualterius Wallmann (CDU) 1986 | Nicolaus Töpfer (CDU) 1987 | Angela Merkel (CDU) 1994  | Georgius Trittin (Virides) 1998 | Sigmarius Gabriel (SPD) 2005 | Norbertus Röttgen (CDU) 2009 | Petrus Altmaier (CDU) 2012 | Barbara Hendricks (SPD) 2013 | Svenja Schulze (SPD) 2018