Ioachimus Gauck

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ioachimus Gauck
Res apud Vicidata repertae:
Ioachimus Gauck: imago
Ioachimus Gauck: subscriptio
Nativitas: 24 Ianuarii 1940; Rostochium
Patria: Germania, Res publica Democratica Germanica
Ioachimus Gauck

Ioachimus (Theod. Joachim) Gauck (natus 24 Ianuarii 1940 Rostochii) pastor Lutheranus atque vir publicus Germaniae est et a die 18 Martii 2012 praeses Germaniae.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius nauta et inspector navalium fuit, qui Bello Orbis Terrarum II miles conscriptus erat et anno 1946 captivitate liberatus in patriam rediit. Anno 1951 ab auctoritatibus communisticis Rei publicae Democraticae Germanicae et Sovieticis false speculationis accusatus et damnatus est ad 25 annos castrorum operariorum in Sibiria. Idcirco, quamquam patri anno 1955 in patriam redire licuit, filius tamen nunc semper inimicus communistarum mansit. Ita pauca tantum munera eligere poterat. Cum diurnarius fieri vellet, annis 1958 - 1965 Rostochii theologiae studebat, quod in hoc facultate consilia liberiora fuerunt. Deinde pastor Ecclesiae Lutheranae Megalopolis primo Lüssow, deinde Rostochii factus est. Ab anno 1983 vigiles tecti Communistarum (Theod. Stasi) eum propter dicta et sententias contra SED et homines RDG regnantes observabant.

Vita publica[recensere | fontem recensere]

Anno 1989, cum homines in RDG rebus novis studerent, sodalis foederis Neues Forum factus est et 18 Martii 1990 legatus Camerae Popularis RDG libere electus est. 3 Octobris 1990, postquam Germania iterum consociata est, cum aliis legatis Camerae etiam legatus Dietae Foederalis Germaniae nominatus est. Sed iam postero die hoc officium reliquit, ut magistratus susciperet, qui libella famosa pristini "Administerii Securitatis Rei Publicae" administraret. Hoc officio ad annum 2000 fungebatur et homines de facinoribus vigilum tectorum RDG certiores faciebat. Haec et posthac multis libris et orationibus publicis fecit; anno 2009 autobiographiam publicavit[1]. Cum 31 Maii 2010 Horatius Köhler praeses Germaniae a magistratu se recessisset, Gauck a factionibus SPD atque Foedere 90/Virides candidatus successoris contra Christianum Wulff (CDU) nominatus est, sed electione Concilii Foederalis die 30 Iunii 2010 perdidit. Cum autem Wulff corruptionis accusatus a magistratu praesidis se recedere coactus esset, die 19 Februarii 2012 nuntiatum est, Gauck candidatum futurum esse praesidis Germaniae factionum CDU, CSU, FDP, SPD necnon Viridum[2]. Die 18 Martii maxima parte legatorum concilii foederalis praeses Germaniae electus est[3] et statim magistratum iniit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Winter im Sommer – Frühling im Herbst: Erinnerungen. (Latine: Hiems in Aetate, Ver in Autumno: Memorabilia), Monachii 2009, ISBN 978-3-88680-935-6.
  2. FAZ.net die 19 Februarii 2012
  3. FAZ.net die 18 Martii 2012
Praesides Germaniae
Coat of arms of Germany.svg
1919–1945 Fridericus Ebert 1919 • Gualterus Simons 1925, pro tempore • Paulus de Hindenburg 1925 • Adolphus Hitler ductor 1934 • Carolus Dönitz 1945
1949– Theodorus Heuss 1949 • Henricus Luebke 1959 • Gustavus Heinemann 1969 • Gualterus Scheel 1974 • Carolus Carstens 1979 • Ricardus de Weizsaecker 1984 • Romanus Herzog 1994 • Ioannes Rau 1999 • Horatius Koehler 2004 • Ioannes Böhrnsen 2010, pro tempore • Christianus Wulff 2010 • Horatius Seehofer 2012, pro tempore • Ioachimus Gauck 2012