Jump to content

Victor Orbán

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Victor Orbán
Res apud Vicidata repertae:
Victor Orbán: imago
Victor Orbán: imago
Victor Orbán: subscriptio
Victor Orbán: subscriptio
Nativitas: 31 Maii 1963; Alba Regalis
Patria: Hungaria
Nomen nativum: Orbán Viktor Mihály

Familia

Genitores: Győző Bálint Orbán; Erzsébet Sípos
Coniunx: Anikó Lévai
Proles: Ráhel Orbán, Gáspár Orbán, Sára Orbán, Róza Orbán, Flóra Orbán
Victor Orbán anno 2011

Dr.[1] Victor Michael Orbán, vulgo Dr.[2] Orbán Viktor Mihály (Albae Regalis, vulgo Székesfehérvár, die 31 Maii 1963 natus), alumnus universitatis Budapestinensis, est iuris Hungarici doctor atque politicus Hungariae. Anno 1988, etiam universitatem frequentans, inter conditores fuit factionis Fidesz. Praeses anno 1991 electus est huius factionis, quae mox nationalis factus est et ab anno 2000 factionis popularis Europaeae socia. Orbán primus minister patriae ab anno 1998 usque ad 2002 fuit, cui officio rursus mense Maio 2010 electus etiam hodie fungitur.

Famam nactus est oratione in funeribus alteris Emerici Nagy habita. Deinde factionem Fidesz condidit, mox particeps factus est publici consilii, scīlicet electione factus est particeps Parlamenti Hungarici.

Maxime familiam curat atque matrimonium viri feminaeque affimari cupit.

Inimici eius ei obiecerunt eum ministerium sanitatis neglexisse, atque vituperant eum, cum clauserit permulta valetudinaria.

Initium vitae et familia

[recensere | fontem recensere]

Pater eius — Győző Orbán — agricola fuit, mater vero — cui nomen est Elisabeth Sípos — logopaedae munere functa est.

Educatus est in variis oppidulis; exempli gratia in opiddis Alcsútdoboz, Vértesacsa et Felcsút. In Alba Regali frequentavit Gymnasium Teleki Blanka, ubi maturitatis examen scripserit anno 1981.

Militavit in oppido Zalaegerszeg annis 1981-82.

Uxorem duxit Anikó Lévai, quae est iurum doctrix.

Quattuor genuit liberos, Rahel, Gáspár et Saram et Rosam.

Munera politica

[recensere | fontem recensere]

Anno 2010, cum Victor Orbán alterum praeses Hungariae electus esset, Parlamentum Hungaricum — Victore Orbán movente — novum statum rei publicae affirmavit, quia status rei publicae prior aetate communismi conscriptus erat. Qua de causa Orbán statum rei publicae aetate communismi conscriptum nōn tantum mutare, sed novo statu rei publicae democraticae substituere cupivit.

Inimici Victoris Orbán votum huic novo statui dare noluerunt, cum novus status rei publicae regentibus permitteret decretis sine assensione Parlamenti uti.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Victorem Orbán spectant.
  • Victoris Orbán pagina interretialis (Hungarice, Anglice)
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Gubernatores civitatum sociarum Unionis Europaeae
Consilium ministrorum Hungaricum Victoris Orbán 2010–

Zoltán Balog (2012–2018) Andrea Bártfai-Mager (2018–) Tibor Benkő (2018–) Alexander Fazekas (2010–2018) Thomas Fellegi (2010–2012) Gergely Gulyás (2018–) Csaba Hende (2010–2015) Nicolaus Kásler (2018–) Lajos Kósa (2017–) Ioannes Lázár (2010–2018) Ioannes Martonyi (2010–2014) Georgius Matolcsy (2010–2013) Stephanus Nagy (2018–) Tiburtius Navracsics (2010–2014) Victor Orbán Ladislaus Palkovics (2018–) Alexander Pintér Nicolaus Réthelyi (2010–2012) Antal Rogán (2015–) Zsolt Semjén Susanna Serényi (Németh Lászlóné; 2011–2014) Nicolaus Seszták (2010–2018) Stephanus Simicskó (2015–2018) Ioannes Süli (2017–) Petrus Szijjártó (2014–) Ladislaus Trócsányi Michaël Varga (2012–)