Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Iosephus Goebbels

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Iosephus Goebbels
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Goebbels: imago
Iosephus Goebbels: subscriptio
Nativitas: 29 Octobris 1897; Rheydt
Obitus: 1 Maii 1945; Berolinum
Patria: Imperium Germanicum, Res Publica Vimariana, Germania Nazistica
Nomen nativum: Paul Joseph Goebbels
Goebbels: Imago a Henrico Hoffmann creata

Iosephus Goebbels vir, qui versatur? in republica Germanica, et ephemeridium scriptor fuit.

Goebbels historiae artium Germanisticaeque philosophiaeque studuit. Tum officium scriptoris vel dramaturgi frustra appetivit. Anno 1924 ephemeridum scriptor commentariis diurnis Völkische Freiheit ('Libertas popularis') operam dedit et partes politicas NSDAP vocatas iniit. Anno 1925 Adolfus Hitler appellavit Iosephum Goebbels quaestorem NSDAP in Rhenania Septentrionali. Anno 1926 Adolfus Hitler Iosephum Goebbels ducem regionis Berolino-Brandenburgi fecit, ubi Goebbels ingenio rhetorico popularique utebatur. Eo auctore Volksempfänger ('Radiophonum populare') inventum est, quo emissiones radiophonicae ceterorum civitatum audiri non potuit.

Ab anno 1927 usque ad annum 1934 Angriff ('impetum') edidit, ab anno 1928 legatus Dietae Imperii Germanici (Theodisce: Reichstag) fuit, ab anno 1929 etiam "director imperialis in rebus propagandis" (Reichspropagandaleiter) auctoritate apud Adolfum Hitler crescente.

Ab anno 1928 usque ad mortem legatus Dietae Imperii Germanici fuit.

Cum Goebbels "administer imperii educationi populi rebusque propagandis" (Reichsminister für Volksaufklärung und Propaganda) et dux "camerae culturae imperii" (Reichskulturkammer) fuit, instrumenta communicationis vel media adaequanda (Gleichschaltung) curavit.

Quamquam eius auctoritas apud NSDAP nonnumquam vacillavit, Iosephi Goebbels culpa ob scelera in tempore socialismi nationalis commissa praestat. Secundo bello mundano rhetorica Iosephi Goebbels summa fuit. Die 18 Februarii 1943 Berolini in palatio vulgo Berliner Sportpalast vocato "bellum totale" (den totalen Krieg) proclamavit. Insequenti die post mortem Adolphi Hitler Iosephus Goebbels et uxor Magda primum liberos necaverunt deinde sibi mortem consciverunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Goebbels spectant.
Consilium ministrorum Hitler (30 Ianuarii 1933 - 30 Aprilis 1945)

Adolphus Hitler (NSDAP) | Franciscus de Papen (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Henricus Himmler (NSDAP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (nullius factionis) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) | Franciscus Seldte (NSDAP) | Franciscus Gürtner (NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | Wernerus de Blomberg (NSDAP) | Gulielmus Keitel (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) | Gulielmus Ohnesorge (NSDAP) | Gualterius Darré (NSDAP) | Herbertus Backe (NSDAP) | Iosephus Goebbels (NSDAP) | Bernhardus Rust (NSDAP) | Fridericus Todt (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP) | Alfredus Rosenberg (NSDAP) | Ioannes Kerrl (NSDAP) | Hermannus Muhs (NSDAP) | Otto Meißner (NSDAP) | Ioannes Henricus Lammers (NSDAP) | Martinus Bormann (NSDAP) | Carolus Hermannus Frank (NSDAP) | Rudolphus Hess (NSDAP) | Ernestus Röhm (NSDAP) |