Norbertus Blüm

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Norbertus Blüm anno 1988

Norbertus (vulgo: Norbert) Blüm (natus 21 Iulii 1935 oppido Rüsselsheim) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Blüm ab anno 1949 tirocinium constructoris instrumentorum in fabrica autocinetorum Opel fecit. Hoc munere ad annum 1957 vivit. Tum in curriculo studiorum vespertino anno 1961 maturitatem adeptus est. Deinde ad annum 1967 philosophiae litteris Theodiscis historiae theologiae (inter alios apud Iosephum Ratzinger) studebat et anno 1967 doctor philosophiae promotus est. Annis 1966 - 1968 diurnarius laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Blüm maritus est et tres liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Blüm ab anno 1950 sodalis CDU est et diu secretarius (1968 - 1975) et deinde annis 1977 - 1987 praeses Christianorum Democraticorum opificum fuit. Annis 1972 - 2002 etiam legatus Dietae Foederalis Germaniae fuit.Annis 1988 - 1999 etiam praeses suae factionis Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae erat. Cum Helimutus Kohl 1 Octobris 1982 (CDU) cancellarius foederalis electus esset, Blüm Administer Foederalis Laboris nominatus est. Hoc officium tenuit ad 26 Octobris 1998, cum Kohl cum CDU et FDP factionibus electionem Dietae Foederalis perdidit.

Post cursum honorum[recensere | fontem recensere]

Blüm multa agit, postquam anno 2002 Dietam Foederalem reliquit. Inter alia et spectaculis cabareticis se monstrat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]