Curtius Georgius Kiesinger

E Vicipaedia
Wikidata Curtius Georgius Kiesinger
Res apud Vicidata repertae:
Curtius Georgius Kiesinger: imago
Curtius Georgius Kiesinger: imago
Curtius Georgius Kiesinger: subscriptio
Curtius Georgius Kiesinger: subscriptio
Nativitas: 6 Aprilis 1904; Albstadt
Obitus: 9 Martii 1988; Tubinga
Patria: Germania

Familia

Coniunx: Marie-Luise Kiesinger

Memoria

Sepultura: Stadtfriedhof Tübingen

Curtius Georgius Kiesinger (natus die 6 Aprilis 1904 in Albstadt-Ebingen, Virtembergia - obiit die 9 Martii 1988 in Tübingen-Bebenhausen) fuit vir publicus factionis Christianae Democraticae.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Kiesinger Rotovillae seminarium catholicum magistrorum adiit atque ab anno 1925 Tubingae historiae et philosophiae, ab anno 1926 Berolini iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Studio anno 1931 absoluto Kiesinger doctor iurisprudentiae promotus Berolini causidicus laboravit.

Tempore Nazistarum[recensere | fontem recensere]

Februario anni 1933 sodalis factionis Nazistae factus est, sed non collegium Nazistam causidicum neque officia rei publicae petivit, sed repetitor et causidicus sumpti pecuniam suppetivit. Anno 1940, cum miles fieri cogeretur, magistratum in Administerio rerum externarum petivit: Stationes radiophonicas externarum nationum tuebatur atque regebatur. Quo officio ad annum 1945 functus est. Post Nazistas Germaniae victos Kiesinger, quod false tectus vigilis habebatur ad annum 1946 in carcerem missus est. Liberatus Kiesinger iterum repetitor et causidicus, nunc Herbipolis, laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Legatus Dietae foederalis[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1947 Kiesinger sodalis CDU erat, annis 1949 - 1959 atque 1969 - 1980 Kiesinger legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Ibi orator valde dissertus habebatur. Sed hac de causa Conradus Adenauer cancellarius foederalis eum administrum foederalem non nominavit.

Praeses Ministrorum Badeniae-Virtembergia[recensere | fontem recensere]

Itaque Kiesinger, cum Gebhardus Müller, praeses ministrorum Badeniae-Virtembergiae iudex constitutionis electus esset, 17 Decembris 1958 eius successor factus est. Praeses ministrorum universitates Ulmae Constantiaeque condidit. Eo tempore 1960 - 1966 et legatus senatus terrae Stuttgardiae fuit.

Cancellarius[recensere | fontem recensere]

Anno 1966 factio FDP coalitionem foederalem cum CDU reliquit atque Kiesinger 1 Decembris 1966 successor Ludovici Erhard cancellarius Germaniae electus est. Una cum factione SPD rem publicam rexit. Ab anno 1967 Kiesinger et praeses CDU fuit. His annis praesertim de motu studiosorum, de legibus extraordinariis, de annonae difficultatibus agebatur. Electionem anni 1969 CDU vicit, sed SPD cum FDP coalitionem constituit et Gulielmus Brandt successor eius cancellarius foederalis factus est.

Ultimi anni[recensere | fontem recensere]

As annum 1971 Kiesinger praeses CDU fuit et ad usque 1980 legatus dietae foderalis mansit. Apologiam scribere coepit, sed non ultra quam ad annum 1958 advenit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Curtius Georgius Kiesinger spectant.
Consilium ministrorum Kiesinger (1 Decembris 1966 - 21 Octobris 1969)
Praesides Ministrorum Badeniae-Virtembergiae
Insigne Badeniae-Virtembergiae
Insigne Badeniae-Virtembergiae

Reinholdus Maier (FDP) | Gebhardus Müller (CDU) | Curtius Georgius Kiesinger (CDU) | Ioannes Filbinger (CDU) | Lotharius Späth (CDU) | Ervinus Teufel (CDU)  | Guntherus Oettinger (CDU)  | Stephanus Mappus (CDU) | Winfridus Kretschmann (Foedus 90/Virides)

Insigne Germaniae
Insigne Germaniae

Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer (2016) | Michael Müller (2017) | Daniel Günther (2018) | Dietmarius Woidke (2019)

Praesides Unionis democraticae Christianae Germaniae