Lars Klingbeil
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Lars Klingbeil (natus die 23 Februarii 1978 in Munster/Saxonia Inferior) rerum politicarum peritus Germanicus factionis SPD est.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Klingbeil anno 1998 testimonium maturitatis adeptus est et deinde annis 1999 - 2004 Hannoverae rebus politicis, historiae et sociologiae studebat atque magistri titulum accepit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Klingbeil die 24 Ianuarii 2005 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae suffectus est. Sed electionem autumni eiusdem anni perdidit. Anno 2009 iterum legatus Dietae Foederalis electus est et ad hunc diem manet. Die 8 Decembris 2017 secretarius generalis factionis Socialis Democraticae electus est[1].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Lars Klingbeil spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]Secretarii generales Socialis Democraticae Factionis Germaniae