Theodericus Niebel

E Vicipaedia
Theodericus Niebel anno 2011

Theodericus (vulgo: Dirk) Niebel (natus 29 Martii 1963 Hamburgi) vir publicus Theodiscus et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Niebel anno 1983 miles et postea Succenturio maior factus est et nunc centurio veteranus est. Ab anno 1991 in universitate exercitus Theodisci Manhemii administrationi studebat et diploma accepit. Annis 1993 - 1998 oppido Sinsheim apud Heidelbergam conciliator laboris laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Niebel ab anno 1977 sodalis Unionis Iuvenilis et 1979 etiam CDU fuit, sed anno 1981 eas reliquit et anno 1990 sodalis FDP factus est. Anno 1998 Niebel in Dietam Foederalem electus est et ad annum 2013 mansit. Annis 2005 - 2009 Niebel secretarius generalis FDP fuit. Post electionem anni 2009 Niebel 28 Octobris ab Angela Merkel (CDU) Administer Foederalis Collaborationis Oeconomicae nominatus est. Nonnulli homines quam ob rem mirati sunt, quod Niebel et factio sua semper dixerant hoc administerium esse inutile et itaque tollendum. Anno 2013 autem noniam legatus electus est, quod factio FDP minus quam 5 per centum suffragiorum acceperat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodericus Niebel spectant.
Consilium Ministrorum Merkel II (28 Octobris 2009 - 17 Decembris 2013)

Angela Merkel (CDU) | Guido Westerwelle (FDP) | Thomas de Maizière (CDU) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ad diem 1 Martii 2011) | Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, a die 3 Martii 2011) | Rainer Brüderle (FDP, ad diem 12 Maii 2011) | Daniel Bahr (FDP, a die 12 Maii 2011) | Ilse Aigner (CSU, ad diem 30 Septembris 2013) | Franciscus Josephus Jung (CDU, ad diem 27 Novembris 2009) | Ursula de Leyen (CDU) | Christina Schröder (CDU, a die 30 Novembris 2009) | Philippus Rösler (FDP) | Petrus Ramsauer (CSU) | Norbertus Röttgen (CDU, ad diem 22 Maii 2012) | Petrus Altmaier (CDU, a die 22 Maii 2012) | Annetta Schavan (CDU, ad diem 14 Februarii 2013) | Ioanna Wanka (CDU, a die 14 Februarii 2013) | Theodericus Niebel (FDP) | Ronaldus Pofalla (CDU)