Matthias Wissmann

E Vicipaedia
Wikidata Matthias Wissmann
Res apud Vicidata repertae:
Matthias Wissmann: imago
Matthias Wissmann: imago
Matthias Wissmann: subscriptio
Matthias Wissmann: subscriptio
Nativitas: 15 Aprilis 1949; Ludovicoburgum
Patria: Germania
Matthias Wissmann

Matthias Wissmann (natus 15 Aprilis 1949 Ludoviciburgi) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem anno 1968 adeptus est, Wissmann Tubingae et Bonnae iurisprudentiae, oeconomiae rebusque politicis studebat atque anno 1974 primam, 1978 secundam probationem accepit. Ab anno 1978 iurisconsultus laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1965 Wissmann sodalis Unionis Iuvenilis, anno 1968 factionis CDU factus est. Annis 1973 - 1983 etiam praeses Unionis Iuvenilis fuit. Anno 1976 primo in Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad usque 31 Maii 2007 mansit. 21 Ianuarii 1993 Wissmann a Helimuto Kohl tum cancellario foederali Administer Foederalis Scientiae nominatus est. Iam 13 Maii eiusdem anni Wissmann Administer Foederalis Commeatus factus est. Hoc officio ad annum 1998 fungebatur, cum consilium ministrorum Kohl post electionem perditam se recessit.

Post officium[recensere | fontem recensere]

Wissmann a die 1 Iunii 2007 ad usque 1 Martii 2018 praeses foederationis industriae autoraedarum est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Kohl V (17 Novembris 1994 - 26 Octobris 1998)
Praesides Unionis Iuvenilis Germaniae
Insigne Unionis iuvenilis

Bruno Six (1947) • Alfredus Sagner (1948) • Josephus Hermannus Dufhues (1949) • Ernestus Majonica (1950) • Gerhardus Stoltenberg (1955) • Bert Even (1961) • Egon Klepsch (1963) • Georgius Echternach (1969) • Matthias Wissmann (1973) • Christophorus Böhr (1983) • Hermannus Gröhe (1989) • Nicolaus Escher (1994) • Hildegarda Müller (1998) • Philippus Mißfelder (2002) • Paulus Ziemiak (2014) • Tilman Kuban (2019)