Olaus Scholz

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Olaus Scholz
Res apud Vicidata repertae:
Olaus Scholz: imago
Olaus Scholz: subscriptio
Nativitas: 14 Iunii 1958; Osnabruga
Patria: Germania

Officium

Officium: Administer Foederalis Laboris, First Mayor of Hamburg, Socius Concilii Federalis Germanici, Socius Concilii Federalis Germanici, Socius Concilii Federalis Germanici, Socius Concilii Federalis Germanici, Q1663929, Demarchus, Member of the 21st Hamburg Parliament, Secretary General of the SPD, Administer Foederalis Aerarii Publici
Munus: Politicus, Causidicus

Familia

Coniunx: Britta Ernst

Olaus (vulgo: Olaf) Scholz (natus: 14 Iunii 1958 Osnabrugae) vir publicus Germaniae et sodalis et pro tempore praeses SPD est.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Parentes mercatores vestium fuerunt. Scholz Hamburgi in vico Altona crevit et scholam frequentavit. Postquam examen maturitatis anno 1977 adeptus est, Scholz Hamburgi iurisprudentiae studebat et ab anno 1985 iurisconsultus laborat. Praeterea annis 1990 - 1998 syndicus erat foederis societatum consumptionis Germanicarum.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Scholz, qui ab anno 1975 sodalis SPD est, anno 1998 legatus in Dietam Foederalem electus est. Anno 2000 - 2004 etiam praeses suae factionis Hamburgi erat. Anno 2001 Dietam Foederalem reliquit, ut senator Hamburgi rerum internarum fieret. Ad quem honorem Ortvinus Runde, primus magister civium, ei adhíbuit. Sed paucis mensibus post, cum SPD Hamburgi electionem perdidisset, Scholz hunc magistratum relinquere coactus est. Eodem anno iterum in Dietam Foederalem missus est. Annis 2002 - 2004 secretarius generalis suae factionis erat. Cum Gerhardus Schröder praeses suae factionis recessisset, etiam Scholz officium reliquit. Anno 2005 CDU et SPD foedus regnandi fecerunt. Postquam Administer Foederalis Laboris Franciscus Müntefering anno 2007 a magistratu se abdicavisset, Scholz eius successor nominatus est. Post electionem anni 2009 cum ceteris administris SPD consilium administrorum reliquit et 22 Octobris vicarius praeses legatorum factionis suae in Dieta Foederali electus est. 13 Novembris 2009 etiam vicarius praeses suae totius factionis electus est. 25 Novembris 2010 factio GAL - id nomen viridum Hamburgi est - pronuntiavit, se foedus regendi cum CDU et magistro civium eius Christophero Ahlhaus finiturum. Suffragium novum die 20 Februarii 2011 habitum est atque Scholz maximam partem suffragiorum accepit. 7 Martii novus magister civium Hamburgi a parlamento electus est. Itaque die 10 Martii Dietam Foederalem reliquit. Die 14 Februarii 2018 pro tempore praeses SPD electus est post Martinum Schulz. Die 14 Martii 2018 novus Administer Foederalis Aerarii Publici electus est. Magister civium Hamburgi Petrus Tschentscher die 28 Martii ei successit[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Coat of arms of Germany.svg
Fridericus Schäffer 1949 (CSU) | Franciscus Etzel 1957 (CDU) | Henricus Starke 1961 (FDP) | Rudolphus Dahlgrün 1962 (FDP) | Curtius Schmücker 1966 (CDU) | Franciscus Iosephus Strauß 1966 (CSU) | Alexander Möller 1969 (SPD) | Carolus Schiller 1971 (SPD) | Helimutus Schmidt 1972 (SPD) | Ioannes Apel 1974 (SPD) | Ioannes Matthöfer 1978 (SPD) | Manfredus Lahnstein 1982 (SPD) | Gerhardus Stoltenberg 1982 (CDU) | Theodorus Waigel 1989 (CSU) | Anscharius Lafontaine 1998 (SPD) | Ioannes Eichel 1999 (SPD) | Petrus Steinbrück 2005 (SPD) | Volfgangus Schäuble 2009 (CDU) | Petrus Altmaier 2017 (CDU, pro tempore) |Olaus Scholz 2018 (SPD)
Consilium Ministrorum Merkel I (22 Novembris 2005 - 27 Octobris 2009)
Coat of arms of Germany.svg
Angela Merkel (CDU) |

Francus Gualterus Steinmeier (SPD) | Franciscus Müntefering (SPD, ad 21 Novembris 2007) Olaus Scholz (SPD, ab 21 Novembris 2007) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Brigitta Zypries (SPD) | Petrus Steinbrück (SPD) | Michael Glos (CSU, ad 10 Februarii 2009) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ab 10 Februarii 2009) | Horatius Seehofer (CSU, ad 27 Octobris 2008) | Ilse Aigner (CSU, ab 31 Octobris 2008) | Franciscus Josephus Jung (CDU) | Ursula de Leyen (CDU) | Ulla Schmidt (SPD) | Volfgangus Tiefensee (SPD) | Sigmarius Gabriel (SPD) | Annetta Schavan (CDU) | Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD)

Thomas de Maizière (CDU)