Conradus Kraske

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Conradus Kraske

Conradus Kraske (natus 5 Iunii 1926 Berolini; mortuus 16 Novembris 2016 Friburgi Brisgoviae) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Kraske gymnasium frequentavit et anno 1943 miles conscriptus est. Anno 1944 Berolini maturitatem accepit et anno 1945 captivus belli factus est. Anno 1946 liberatus Friburgi Brisgoviae et Goettingae historiae et philosophiae studebat et anno 1951 doctor philosophiae promotus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Kraske sodalis factionis CDU factus annis 1953 - 1956 praeses foederis studiosorum CDU (RCDS) erat. Ab anno 1953 praeterea procurator vicarius et ab anno 1958 procurator CDU erat. Anno 1965 legatus Dietae Generalis Germaniae electus est et ad annum 1980 mansit. Annis 1971 - 1973 secretarius generalis CDU erat.