Latinitas bona

Gerhardus Stoltenberg

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Gerhardus Stoltenberg
Res apud Vicidata repertae:
Gerhardus Stoltenberg: imago
Nativitas: 29 Septembris 1928; Kielia
Obitus: 23 Novembris 2001; Bad Godesberg
Patria: Germania

Officium

Officium: member of the German Bundestag, Member of the Landtag of Schleswig-Holstein, President of the Bundesrat of Germany, Federal Minister of Defence, Minister-President of Schleswig-Holstein, Federal Minister of Finance
Munus: Politicus, professor
Patronus: Academia Holsatorum Chiloniensis

Memoria

Laurae: Grand Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany, Grand Cross of the Civil Order of Alfonso X the Wise
Sepultura: Parkfriedhof Eichhof
Gerhardus Stoltenberg anno 1978
Gerhardus Stoltenberg anno 1971

Gerhardus (vulgo: Gerhard) Stoltenberg (natus 29 Septembris 1928 Kieliae, mortuus 23 Novembris 2001 Bonnae) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Anno 1944 Stoltenberg miles conscriptus, paulo post captus est. Anno 1949 Odislonis scholam finivit atque Kiliae studium historiae, philosophiae, sociologiae studium coepit. Anno 1954 Doctor philologiae promotus est. Tum magister universitatis laborabat nec non praefectus societatis Friedrich Krupp AG (annis 1965, 1969 - 1970).

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Iam anno 1947 Stoltenberg sodalis CDU factus est. Anno 1954 - 1957 legatus senatus terrae Slesvici et Holsatiae erat, annis 1955 - 1961 praeses Unionis iuvenilis fuit. Annis 1957 - 1971 legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Anno 1965 Ludovicus Erhard cancellarius foederalis eum administrum scientiae investigandae fecit. Post electionem anni 1969 eum magistratum amisit. Anno 1971 Stoltenberg iterum legatus senatus terrae et, successor Helimuti Lemke, 24 Maii praeses ministrorum Slesvici et Holsatiae creatus est. Quem honorem tenuit ad usque 4 Octobris 1982, cum cancellarius novus Helimutus Kohl eum administrum foederalem aerarii publici nominavit. Successor Kiliae Uwe Barschel electus est. Anno sequenti et iterum legatus Dietae Foederalis electus est. 21 Aprilis 1989 Stoltenberg Administer Foederalis Defensionis Publicae factus tres annos post a magistratu recessit, quod contra legem Autocurrus armatos in Turciam vendiderit. Ad annum 1998 legatus Dietae Foederalis mansit.

Insigne Germaniae
Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer
Consilium ministrorum Erhard II (26 Octobris 1965 - 30 Novembris 1966)
Consilium ministrorum Kiesinger (1 Decembris 1966 - 21 Octobris 1969)
Consilium ministrorum Kohl I (4 Octobris 1982 - 30 Martii 1983)
Consilium ministrorum Kohl II (30 Martii 1983 - 11 Martii 1987)