Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Hamburgum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Hamburgum
Res apud Vicidata repertae:
Hamburgum: insigne
Civitas: Germania
Numerus incolarum: 1 787 408±1
Zona horaria: UTC+1
Situs interretialis
Hamburgum: situs

Hamburgum,[1] vulgo Hamburg, est portus maximus Germaniae. Hamburgum simul est urbs et terra foederis Germanici. Decemvirorum rebus publicis administrandis collegium Hamburgi senatus appellatur, cuius his diebus Olaus Scholz praeses et praefectus est urbi.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Hamburga, Florentissimum inferioris Saxoniae emporium, Anglorum frequentatione hoc tempore celeberrimum Anno Domini MDLXXII

Urbs Latine "Hamburgum",[1] "Hamburga", "Hammanisburgum"[2] a variis auctoribus appellata est atque interdum sollemnius "Hammonia" iuxta nomen deae neoclassicae huic urbi tutricis. Theodisce Hamburg appellatur (medio aevo Honburgh) sed sollemniter Freie und Hansestadt Hamburg, unde Latine nonnumquam "libera et Hanseatica civitas Hamburgi".[3]

De situ et incolis[recensere | fontem recensere]

Hamburgum ad ripas Albis fluvii et lacus Alsterensis situm centum fere chiliometros et viginti abest a mari Germanico. Nostra aetate Hamburgi ad septies decies centena milia hominum habitant. Lingua Saxonica lingua ingenua est Hamburgensium, qui tamen his temporibus lingua Germanica multo saepius uti solent. Dialectus Hamburgensium, quo miscentur, quae Saxonicae et Germanicae linguae propria sunt, ipsorum verbo missingsch appellatur.

De rebus gestis populi Hamburgensis[recensere | fontem recensere]

sigillum 1241
Hamburgum anno 1800

De urbe condita[recensere | fontem recensere]

Castra Hamburgensia anno 811 a Carolo Magno imperatore condita esse traditur. Anno 831, Ludovicus imperator cognomine Pius Anscharium archiepiscopum Hamburgensibus primum inauguravit. Fundamentum regiae episcopalis etiamnunc in Via Lapidea aspici potest. Anno 845, Normanni (Vicingi) feroces Hamburgensibus bellum intulerunt, postea etiam Sclavi. Quarum rerum documenta praeclara sunt libri Adami Bremensis Gesta Hammaburgensis Ecclesiae Pontificum inscripti.

Medioaevum[recensere | fontem recensere]

Medio quod dicitur aevo Hamburgenses ad foedus hanseaticum accesserunt, cuius oppida praecipua facta sunt Lubeca, Brema, Dantiscum, Hamburgum.

Tempore Napoleonis[recensere | fontem recensere]

Napoleone primo eius nominis imperatore Francogallis imperante ager Hamburgensis una cum Batavorum Frisiorumque sedibus dicioni et imperio Francogallorum allegatus, mox autem tyranno superato in libertatem vindicatus est.

Pars Confoederationis Germanicae[recensere | fontem recensere]

Aedificia ardentia die 6 Maii 1842

Annis 1815 - 1866 pars Confoederationis Germanicae erat, deinde Foederationis Germanicae Septemtrionalis. A die 5 ad usque 8 Maii 1842 urbs maximo incendio deleta et postea pulcherrimis aedificiis iterum exstructum est.

Imperium Germanicum[recensere | fontem recensere]

Anno 1871, cum Germanorum civitates tribus populi Gulielmo I rege Borussiae imperante devictis Francogallis in unum imperium coniungerentur, etiam Hamburgenses sua sponte ad imperium Germanicum accesserunt. Sed non prius quam 1888 Hamburgum etiam sodalis Societatis portorii Germanicae facta est. Inde ab eo tempore illud populi Germanici portae ad orbem terrarum cognomen urbis honorificum vulgatum est.

Res publica Vimariana[recensere | fontem recensere]

Anno 1918 etiam Hamburgo constitutio libera data est, ita ut omnibus incolis aequa iura darentur. Anno 1923 communistae frustra rerum potiri conati sunt.

Dictatura Nazista[recensere | fontem recensere]

Pellicula exercitus CFA de Hamburgo delenda

Anno 1933 etiam Hamburgi Nazistae rerum potiti sunt et democratiam deleverunt. Anno 1937 eorum, qui Berolini populo Germanico imperabant, consilio fines urbis vicinis plurimis adiectis hodiernum ad modum propagati sunt. secundo bello mundano Hamburgum aeronavibus pyroboletariis valde deleta est.

Post secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Bello finito Hamburgum urbs a Britannia occupata et libertas restituta est. Urbs plerumque a magistris civium factionis SPD recta est: annis 1946 - 1953 et 1957 - 1960 a Maximiliano Brauer, deinde ad annum 2001 Paulus Nevermann, Herbertus Weichmann, Petrus Schulz, Ioannes-Ulricus Klose, Nicolaus de Dohnanyi, Henning Voscherau atque Ortvinus Runde summum magistratum urbis administrabant, qui omnes ad Factionem Socialem Democraticam pertinuerunt.

Tempus novissimum[recensere | fontem recensere]

Sed 31 Octobris 2001 post electionem civitatis Ole de Beust magister civium superior Hamburgi successor Ortvini Runde (SPD) electus est. Ab hoc die variis coalitionibus urbem patriam regnavit, primo CDU cum Factione Reipublicanae Impetu foedus fecit, deinde ab anno 2004 post foedus finitum et electionem habitam factio sua maiorem partem legatorum adepta est, denique ab anno 2008 cum GAL. Foedere inter alia sancitum est, ut scholae Hamburgi reformandae essent: Ad usque sextum annum omnes dicipuli una scholam frequentare debuerunt. Sed id plebiscito incolarum 18 Iulii 2010 repudiata est, quamquam omnes paene factiones (nisi FDP) reformae favebant. Itaque de Beust eodem de se a magistratu se recessurum pronuntiavit. 25 Augusti 2010 Christopherus Ahlhaus (CDU) successor electus est et aliquamdiu cum viridibus foedus habere pergebat. Sed 25 Novembris 2010 Virides foedus regendi finiverunt. Suffragium novum in 20 Februarii 2011 constitutum est. Hoc suffragio Factio Socialis Democratica maximam partem votorum accepit et 7 Martii Olaus Scholz novus magister civium electus est - sine alia factione urbem regere potest. Sed suffragiis anno 2015 habitis Scholu foedus regnandi cum Viridibus facere coactus est[4].

Religiones[recensere | fontem recensere]

Pars maxima incolarum Christiani Lutherani sunt (circa 32%), pars minor Catholica est, sunt circa 10 per centum. Ceteri aliarum religionum sectator vel nullius religiones sodales sunt.

Ecclesia Evangelica[recensere | fontem recensere]

Hamburgum pars episcopati Albiae Septentrionalis anno 1977 conditi est, sedes episcopi Evangelici Kielia est.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Hamburgum est sedes archiepiscopalis cum nomine Archidioecesis Hamburgensis Praesentis archiepiscopus est Wernherius Thissen.

Clima[recensere | fontem recensere]

Urbi Hamburgensi clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, mensibus frigidissimis Decembri, Ianuario, Februario, calidissimis Iunio, Iulio, Augusto; temperatura aëris media a Decembri ad Februarium circiter 2° atque mense Iulio 18.7°, minima inter −0.3° et 13.8°, maxima inter 4° et 23.5°, sed minima extrema usque hodie nota −29.1°, maxima extrema 37.3°; pluviis mense Aprili ad 43 mm tantum, mense Augusto 79 mm; diebus pluviosis per annum totum fere 129 incidentibus; horis solis fulgentis mense Decembri 37, mense Maio 223, per annum totum 1 582 relatis.[5]

Regiones urbanae[recensere | fontem recensere]

Forma regionum et vicorum urbis Hamburgi

Hamburgum in septem regiones urbanas divisum est, quarum una, Altona, vicus piscatorum fuit anno circiter 1535 conditus atque ab anno 1664 usque in 1938 urbs a se ipsa. Aliae regiones sunt Urbs Media, Hamburgum Septentrionale, Bergedorf, Eimsbüttel, Harburg, Wandsbek.

  • Altona e quattuordecim vicis constituitur, videlicet urbe Altona veteri, Altona septentrionali, Bahrenfeld, Blankenese, Groß Flottbek, Iserbrook, Lurup, Nienstedten, Osdorf, Othmarschen, Ottensen, Rissen, Sternschanze, Sülldorf.
  • Urbs Media Hamburgensis ex uno et viginti vicis constituitur, videlicet urbe Hamburgo veteri, Billbrook, Billstedt, Borgfelde, Finkenwerder, HafenCity, Hamm-Nord, Hamm-Mitte, Hamm-Süd, Hammerbrook, Horn, Kleiner Grasbrook, Neustadt, Neuwerk, Rothenburgsort, Steinwerder, St. Georg, St. Pauli, Veddel, Waltershof, Wilhelmsburg.[6]
  • Hamburgum Septentrionale e tredecim vicis constituitur, videlicet Alsterdorf, Barmbek-Nord, Barmbek-Süd, Dulsberg, Eppendorf, Fuhlsbüttel, Groß Borstel, Hoheluft-Ost, Hohenfelde, Langenhorn, Ohlsdorf, Uhlenhorst, Winterhude.[7]
  • Bergedorf e tredecim vicis constituitur, videlicet Allermöhe, Altengamme, Bergedorf, Billwerder, Curslack, Kirchwerder, Lohbrügge, Moorfleet, Neuengamme, Ochsenwerder, Reitbrook, Spadenland, Tatenberg.[8]
  • Eimsbüttel e novem vicis constituitur, videlicet Eidelstedt, Eimsbüttel, Harvestehude, Hoheluft-West, Lokstedt, Niendorf, Rotherbaum, Schnelsen, Stellingen.[9]
  • Harburg e septemdecim vicis constituitur, videlicet Altenwerder, Cranz, Eißendorf, Francop, Gut Moor, Harburg, Hausbruch, Heimfeld, Langenbek, Marmstorf, Moorburg, Neuenfelde, Neugraben-Fischbek, Neuland, Rönneburg, Sinstorf, Wilstorf.[10]
  • Wandsbek e duodeviginti vicis constituitur, videlicet Bergstedt, Bramfeld, Duvenstedt, Eilbek, Farmsen-Berne, Hummelsbüttel, Jenfeld, Lemsahl-Mellingstedt, Marienthal, Poppenbüttel, Rahlstedt, Sasel, Steilshoop, Tonndorf, Volksdorf, Wandsbek, Wellingsbüttel, Wohldorf-Ohlstedt.[11]

Cives praeclari[recensere | fontem recensere]

Filii filiaeque[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

oppida coniuncta[recensere | fontem recensere]

Russland Petropolis ex anno 1957
Frankreich Massilia, ex anno 1958
China Siamhaevum in Re publica Populi Sinarum, ex anno 1986
Saxonia Dresda, ex anno 1987
Iaponia Osaca, ex anno 1989
Nicaragua León, in Nicaragua ex anno 1989
Tschechien Praga ex anno 1990
Vereinigte Staaten von Amerika Sicagum, ex anno 1994

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
  2. "Hamburga ... Hammanisburgum ... Hamburgum": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  3. "Libera et Hanseatica Civitas Hamburgi": Mitteilungsblatt der Deutscher Altphilologenverband (1996)
  4. ndr.de die 18 Aprilis 2015
  5. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis
  6. De media urbe
  7. De Hamburgo septentrionali
  8. De regione Bergedorf
  9. De regione Eimsbüttel
  10. De regione Harburg
  11. De regione Wandsbek

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hamburgum spectant.
Urbes foederalium Germaniae terrarum capitales
Coat of arms of Germany.svg
Aquae Mattiacae • Berolinum • Brema • Dresda • Dusseldorpium • Erfordia • Hamburgum • Hannovera • Kielia • Magdeburgum • Moguntiacum • Monacum • Potestampium • Saravipons • Stutgardia • Suerinum
Res historicae
Terrae rei publicae Vimarianae