Birgitta Bierlein

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Birgitta Bierlein
Res apud Vicidata repertae:
Birgitta Bierlein: imago
Nativitas: 25 Iunii 1949; Vindobona
Patria: Austria

Officium

Officium: Vice-president of the Constitutional Court, President of the Constitutional Court, Federal Chancellor of Austria
Munus: Iudex, chief judge, state's attorney, jurist, Politicus
Patronus: Austrian Federal Government

Consociatio

Memoria

Laurae: Great Silver Medal of Honour for Services to the Republic of Austria

Birgitta, vulgo Brigitte Bierlein (Vindobonae nata die 25 Iunii 1949) est iuris consulta iudexque constitutionalis Austriae. Nullius factionis politicae sodalis, a praeside Van der Bellen cancellaria Austriae facta, ut administros eligeret administrationique transitoriae praeesset, a die 3 Iunii 2019 meret, antecessore Sebastiano Kurz.

In urbe nativa educata, iuribus studuit apud universitatem Vindobonensem. Iudex curiae urbanae ab anno 1975, advocata publica ab 1977 facta est. Praeses vicaria curiae constitutionalis Austriacae, prima mulierum, anno 2002 a praeside Thoma Klestil promota est. Praeside huius curiae ab officio recedente, ipsa praeses anno 2018 successit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita olim apud Verfassungsgerichtshof divulgata
  • Vita apud cancellarium Austriacense
  • "Brigitte Bierlein": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)