Christianus Schmidt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Christianus Schmidt anno 2013

Christianus Schmidt (natus die 26 Augusti 1957 in oppido Obernzenn/Bavaria) vir publicus Germanicus factionis CSU est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam testimonium maturitatis anno 1976 accepit, Schmidt miles conscriptus militavit et deinde Erlangae et Lausonii iurisprudentiae studebat. Anno 1982 primam, anno 1985 secundam probationem accepit et ab hoc tempore causidicus operam dicit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Schmidt uxorem duxit atque duas filias habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1973 Schmidt sodalis Unionis Iuvenilis fuit et 1976 ad Factionem Christianam Socialem accessit. Postquam legatus oppidi patrii et pagi sui fuit, Schmidt anno 1990 primo legatus ad Dietam Foederalem electus est et ad hunc diem manet. Annis 2005 - 2013 secretarius statalis in Administerio Foederali Defensionis Publicae erat et deinde eodem magistratu in Administerio Foederali Collaborationis Oeconomicae fungebatur. Die 17 Februarii 2014 novus Administer Foederalis Rei Agrariae nominatus est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Christianum Schmidt spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Consilium Ministrorum Germanicum Merkel III (de 18 Decembris 2013)