Rainer Brüderle

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Rainer Brüderle
Res apud Vicidata repertae:
Rainer Brüderle: imago
Nativitas: 22 Iunii 1945; Berolinum
Patria: Germania
Rainer Brüderle, anno 2010

Rainer Brüderle seu Raginherus Brüderle vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae (FDP) est.

Familia et Munus[recensere | fontem recensere]

Brüderle ab anno 1948 Landaviae vixit, ubi pater eius fabricam textilium possidebat. Postquam maturitatem adeptus est, Brüderle Moguntiaci litteris actorum diurnoruum, iurisprudentiae, oeconomiae, rebus politicis studebat. Anno 1971 diploma oeconomiae accepit. Tum in universitate et pro magistratu Moguntiaci laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1973 Brüderle sodalis factionis FDP est et postea, anno praeses suae factionis Rhenaniae Palatinati est. Anno 1995 etiam praeses vicarius totius FDP factus est. Anno 1987 Brüderle administer oeconomiae Rhenaniae Palatinati electus est et sub diversis praesidibus ministrorum mansit[1]. Anno 1998 hoc officium reliquit et legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Post electionem 27 Septembris 2009 Administer Foederalis Oeconomiae Germaniae nominatus est et officium 28 Octobris iniit. Postquam factio in suffragiis in terris variis habitis vota multorum civium amisit, a sodalibus nonnullis et praeses Guido Westerwelle et praeses fractionis Dietae Foederalis Brigitta Homburger valde vituperati sunt. Itaque die 10 Maii 2011 ei Brüderle praeses fractionis successit. Homburger nun officium praesidis vicariae factionis FDP aditura est.[2]. Die 12 Maii 2011 consilium ministrorum Merkel reliquit et administer oeconomiae dimissus est[3]. Tum Brüderle praeses fractionis FDP in Dieta Foederali fuit. Anno 2013 autem noniam legatus electus est, quod factio FDP minus quam 5 per centum suffragiorum acceperat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rainer Brüderle spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Consilium Ministrorum Merkel II (28 Octobris 2009 - 17 Decembris 2013)
Coat of arms of Germany.svg
Angela Merkel (CDU) |

Guido Westerwelle (FDP) | Thomas de Maizière (CDU) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ad diem 1 Martii 2011) | Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, a die 3 Martii 2011) | Rainer Brüderle (FDP, ad diem 12 Maii 2011) | Daniel Bahr (FDP, a die 12 Maii 2011) | Ilse Aigner (CSU, ad diem 30 Septembris 2013) | Franciscus Josephus Jung (CDU, ad diem 27 Novembris 2009) | Ursula de Leyen (CDU) | Christina Schröder (CDU, a die 30 Novembris 2009) | Philippus Rösler (FDP) | Petrus Ramsauer (CSU) | Norbertus Röttgen (CDU, ad diem 22 Maii 2012) | Petrus Altmaier (CDU, a die 22 Maii 2012) | Annetta Schavan (CDU, ad diem 14 Februarii 2013) | Ioanna Wanka (CDU, a die 14 Februarii 2013) | Theodericus Niebel (FDP) |

Ronaldus Pofalla (CDU)