Henricus de Brentano

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Henricus de Brentano anno 1956

Henricus de (Theodisce: Heinrich von) Brentano di Tremezzo (natus 20 Iunii 1904 Offenbachii ad Moenum, mortuus 14 Novembris 1964 Darmstadii) fuit vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae.

Familia, Iuventus Munusque[recensere | fontem recensere]

Familia origine Italiana nobili erat. Otto de Brentano, pater, sodalis factionis Centrum et legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae anno 1919 et postea ad annum 1925 Dietae Imperii Germanici fuit. Postquam maturitatem anno 1922 adeptus est, de Brentano Francofurti ad Moenum, Monachii Giessaeque iurisprudentiae studebat et anno 1925 primam, 1929 probationem secundam accepit. Anno 1930 doctor promotus est. Ab anno 1932 iurisconsultus Darmstadii fuit. Annis 19431945 delator publicus conscriptus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

De Brentano anno 1945 cum aliis factionem CDU condidit et annis 19461949 legatus senatus terrae Hassiae fuit. Ab anno 1948 et legatus Consilii Parlamentarici erat, quod constitutionem novam Germaniae composuit. 1949 et primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Statim et praeses legatorum CDU/CSU fractionis electus est et ad annum 1955 mansit. Tum, de 8 Iunii 1955, a Conrado Adenauer (CDU) cancellario foederali primus Administer Foederalis Rerum Exterarum post bellum nominatus est. Nam antea victores belli — i.e. CFA, Britannia, et Francia res exteras Germaniae administraverant. Anno 1961, cum post electionem Dietae Foederalis factio FDP secretarium civitatis in administerio rerum exterarum posceret, de Brentano a magistratu se recessit atque iterum — ad usque mortuum — praeses legatorum CDU/CSU electus est. Die 14 Novembris 1964 morbo cancri mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricus de Brentano spectant.