Ioannes-Petrus Friedrich

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes-Petrus Friedrich

Ioannes-Petrus (Theod.: Hans-Peter) Friedrich (natus 10 Martii 1957 oppido Nailae (Franconia) vir publicus Germaniae factionis CSU est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Friedrich, postquam examen maturitatis Nailae accepit, miles conscriptus erat et deinde Monachii et Augustae Vindelicorum iurisprudentiae studebat. Anno 1983 primam, anno 1986 postquam referendarius fuit, secundam probationem adeptus est. Tum oppido Hagen oeconomiae studium coepit. 1988 doctor iurisprudentiae promotus est et pro Administerio Foederali Oeconomiae laboravit. Anno 1990 in legationem Germaniae Vasingtoniae fuit. Ab anno 1991 pro fractione CDU/CSU Dietae Foederalis et ab anno 1993 pro duce legatorum CSU Michaele Glos operam dedit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Friedrich uxorem duxit et tres liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Friedrich ab anno 1973 sodalis Unionis Iuvenilis fuit et a 1974 etiam CSU Ab anno 1998 legatus Dietae Foederalis est. Ab anno 2005 praeses vicarius et ab 2009, cum Petrus Ramsauer collega Administer Foederalis Commeatus et Aedificiorum factus esset, praeses legatorum CSU Dietae Foederalis erat. Die 3 Martii 2011 Friedrich novus Administer Foederalis Rerum Internarum factus est, postquam Thomas de Maizière successor Administerium Foederale Defensionis Publicae suscepit[1]. Cum die 30 Septembris 2013 Ilse Aigner, qui in Bavaria opus datura erat, Administra Foederalis Rei Agrariae dimissa est, Friedrich ei pro tempore successit[2] et die 17 Decembris rite nominatus est. Administer rerum internarum ei Thomas de Maizière successit[3]. Die 14 Februarii 2014 a magistratu se removit, quod arcana de criminibus contra Sebastianum Edathy legatum factionis SPD enuntiavisse accusatus est[4].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Coat of arms of Germany.svg
Gulielmus Niklas (CSU) |Henricus Luebke (CDU) |Wernerus Schwarz (CDU) |Hermannus Höcherl (CSU) |Iosephus Ertl (FDP) |Björn Engholm (SPD) |Iosephus Ertl (FDP) |Ignatius Kiechle(CSU) |Ioachimus Borchert (CDU) |Carolus-Hinricus Funke (SPD) |Renata Künast (Foedus 90/Virides) |Horatius Seehofer (CSU) |Ilse Aigner (CSU) |Ioannes-Petrus Friedrich (CSU) |Christianus Schmidt (CSU)
Consilium Ministrorum Merkel II (28 Octobris 2009 - 17 Decembris 2013)
Coat of arms of Germany.svg
Angela Merkel (CDU) |

Guido Westerwelle (FDP) | Thomas de Maizière (CDU) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ad diem 1 Martii 2011) | Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, a die 3 Martii 2011) | Rainer Brüderle (FDP, ad diem 12 Maii 2011) | Daniel Bahr (FDP, a die 12 Maii 2011) | Ilse Aigner (CSU, ad diem 30 Septembris 2013) | Franciscus Josephus Jung (CDU, ad diem 27 Novembris 2009) | Ursula de Leyen (CDU) | Christina Schröder (CDU, a die 30 Novembris 2009) | Philippus Rösler (FDP) | Petrus Ramsauer (CSU) | Norbertus Röttgen (CDU, ad diem 22 Maii 2012) | Petrus Altmaier (CDU, a die 22 Maii 2012) | Annetta Schavan (CDU, ad diem 14 Februarii 2013) | Ioanna Wanka (CDU, a die 14 Februarii 2013) | Theodericus Niebel (FDP) |

Ronaldus Pofalla (CDU)
Consilium Ministrorum Germanicum Merkel III (de 18 Decembris 2013)
Coat of arms of Germany.svg
Angela Merkel (CDU) |Franciscus Gualterius Steinmeier (SPD) |Thomas de Maizière (CDU) |Henricus Maas (SPD) |Volfgangus Schäuble (CDU) |Ursula de Leyen (CDU) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, ad diem 17 Februarii 2014) |Christianus Schmidt (CSU, a die 17 Februarii 2014) |Andrea Nahles (SPD) |Manuela Schwesig (SPD) |Hermannus Gröhe (CDU) |Alexander Dobrindt (CSU) |Barbara Hendricks (SPD) |Ioanna Wanka (CDU) |Gerhardus Müller (CSU) |Petrus Altmaier (CDU)