Philippus Rösler

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Philippus Rösler anno 2013

Philippus (vulgo: Philipp) Rösler (natus 24 Februarii 1973 in provincia Khánh Hòa (Vietnamia)) vir publicus Theodiscus et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Rösler infans a familia Theodisca adoptatus est et Hamburgi, Buceburgii Hannoveraeque erudiebatur. Anno 1992 Hannoverae testimonium maturitatis adeptus est atque eodem anno aspirans praefecti militum factus est et Hannoverae medicinae studebat. Anno 2002 doctor medicinae promotus est. Anno 2008 exercitum medicus praetorii reliquit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Rösler anno 1992 sodalis FDP factus est et annis 2000 - 2004 secretarius generalis suae factionis in Saxonia Inferiore erat. Anno 2003 legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris creatus praeses legatorum suae factionis electus est. Anno 2006 etiam praeses suae factionis in hac terra foederalis fiebat. 18 Februarii 2009 ab Christiano Wulff praeside ministrorum (CDU) Rösler administer oeconomiae Saxoniae Inferioris et vicarius praeses ministrorum nominatus est. 24 Octobris eiusdem anni Angela Merkel cancellaria foederalis eum novum Administrum Foederalem Salutis Publicae proposuit. 28 Octobris nominatus est. Mense Aprili 2011, postquam factio eius electiones in terris Badenia-Virtembergia et Rhenania-Palatinato perdidit, sodales praesidem FDP Guidonem Westerwelle ad abdicandum se a magistratu coegerunt. Rösler ab omnibus factionem regnantibus novus praeses factionis et cancellarius vicarius propositus est[1]. Die 12 Maii novus Administer Foederalis Oeconomiae nominatus est[2] et proximo die etiam praeses FDP electus est[3]. 18 Maii ab Angela Merkel cancellaria et cancellarius vicarius nominatus est[4]. Die 23 Septembris 2013 ab officio praesidis factionis se recessit, postquam FDP electionem ad Dietam Foederalem perdidit et primo tempore ab anno 1949 in parlamento Germaniae legatos non habiturus fuit[5]. Die 7 Decembris 2013 autem Christianus Lindner novus praeses factionis electus est successor Philippi Rösler, qui post cladem acceptem candidatus non iam fuit[6].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Philippus Rösler spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Administri Foederales Salutis Publicae
Consilium Ministrorum Merkel II (28 Octobris 2009 - 17 Decembris 2013)
Coat of arms of Germany.svg
Angela Merkel (CDU) |

Guido Westerwelle (FDP) | Thomas de Maizière (CDU) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ad diem 1 Martii 2011) | Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, a die 3 Martii 2011) | Rainer Brüderle (FDP, ad diem 12 Maii 2011) | Daniel Bahr (FDP, a die 12 Maii 2011) | Ilse Aigner (CSU, ad diem 30 Septembris 2013) | Franciscus Josephus Jung (CDU, ad diem 27 Novembris 2009) | Ursula de Leyen (CDU) | Christina Schröder (CDU, a die 30 Novembris 2009) | Philippus Rösler (FDP) | Petrus Ramsauer (CSU) | Norbertus Röttgen (CDU, ad diem 22 Maii 2012) | Petrus Altmaier (CDU, a die 22 Maii 2012) | Annetta Schavan (CDU, ad diem 14 Februarii 2013) | Ioanna Wanka (CDU, a die 14 Februarii 2013) | Theodericus Niebel (FDP) |

Ronaldus Pofalla (CDU)
Cancellarii Vicarii Germaniae
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Temporibus Monarchiae (1878 - 1918)

Otto Comes ad Stolberg-Wernigerode | Carolus Henricus de von Boetticher | Arthurus Comes de Posadowsky-Wehner | Theobaldus de Bethmann Hollweg | Clemens de Delbrück | Carolus Helfferich | Fridericus de Payer

Tempore Rei Publicae Vimarianae (1919 - 1933)

Eugenius Schiffer (DDP) | Bernhardus Dernburg (DDP) | Matthias Erzberger (Centrum) | Eugenius Schiffer (DDP) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gustavus Bauer (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Anscharius Hergt (DNVP) | Hermannus Dietrich (Factio Theodisca Rei Publicae)

Sub Dictatura Nazista (1933 - 1945)

Franciscus de Papen (nullius factionis)

Coat of arms of Germany.svg

Inter Rem Publicam Foederalem Germaniae (ab anno 1949)

Franciscus Blücher (FDP) |Ludovicus Erhard (CDU) |Ericus Mende (FDP) |Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) |Gulielmus Brandt (SPD) |Gualterus Scheel (FDP) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Egon Franke (SPD) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Georgius Möllemann(FDP) |Nicolaus Kinkel (FDP) |Iosephus Fischer (Virides) |Franciscus Müntefering (SPD) |Francus Gualterus Steinmeier (SPD) |Guido Westerwelle (FDP) |Philippus Rösler (FDP) |Sigmarius Gabriel (SPD)