Ilse Aigner

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ilse Aigner (2012)

Ilse Aigner (nata 7 Decembris 1964 Veltkirchae in Bavaria) femina rei publicae est et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Aigner post scholam anno 1981 finitam tirocinium technici televisionis fecit, tum in fabrica parentium operam dedit et deinde annis 1988 - 1990 scholam electrotechnicam frequentavit. In societate, in qua helicoptera construuntur ad annum 1994 operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Aigner anno 1983 Unionem Iuvenilem, 1985 etiam ad factionem CSU accessit. Cum anno 1994 senatus terrae Bavariae electus esset, Aigner legata facta est. Ab anno 1995 sodalis praesidii CSU est. Ab anno 1998 autem legata Dietae Foederalis erat. 31 Octobris 2008 successor Horatii Seehofer (CSU), qui praeses ministrorum Bavariae factus erat, Administer Foederalis Rei Agrariae nominata est. Hoc officium et post electionem Dietae Foederalis anni 2009 tenuit. Die 15 Martii 2013 legata iterum ad senatum terrae Bavariae electa est et noniam administerium foederale appetivit. Itaque die 30 Septembris 2013 administra foederalis dimissa est[1], Ioannes-Petrus Friedrich (CSU) ei pro tempore successit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ilse Aigner spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]