Theodorus Waigel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Theodorus Waigel anno 2012

Theodorus (vulgo: Theodor) Waigel (natus 22 Aprilis 1939 vico Oberrohr in Bavaria) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem adeptus est, Waigel Monachii et Herbipolis annis 1959 - 1963 iurisprudentiae studebat et primam probationem accepit. Anno 1967 secundam accepit et doctor iurisprudentiae promotus est. Waigel deinde assessor pud delatorem publicum Monachii et deinde ab anno 1969 in Administerio Bavariae Aerarii Publici, ab anno 1970 Administerio Oeconomiae laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Waigel ab anno 1960 sodalis CSU est, ab anno 1972 legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Annis 1971 - 1975 praeses Unionis Iuvenilis Bavariae erat. Annis 1988 - 1999 Praeses suae factionis erat. 21 Aprilis 1989 ab Helimuto Kohl (CDU) cancellario foederali Administer Foederalis Aerarii Publici nominatus est. Hunc honorem tulit ad 26 Octobris 1998, cum Consilium Ministrorum Kohl electionem Dietae Foederalis perdidit. Ad electionem proximam anni 2002 legatus Dietae Foederalis mansit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Waigel iterum maritus est cum Irena Epple nartatrice famosa et duos liberos habuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Coat of arms of Germany.svg
Fridericus Schäffer 1949 (CSU) | Franciscus Etzel 1957 (CDU) | Henricus Starke 1961 (FDP) | Rudolphus Dahlgrün 1962 (FDP) | Curtius Schmücker 1966 (CDU) | Franciscus Iosephus Strauß 1966 (CSU) | Alexander Möller 1969 (SPD) | Carolus Schiller 1971 (SPD) | Helimutus Schmidt 1972 (SPD) | Ioannes Apel 1974 (SPD) | Ioannes Matthöfer 1978 (SPD) | Manfredus Lahnstein 1982 (SPD) | Gerhardus Stoltenberg 1982 (CDU) | Theodorus Waigel 1989 (CSU) | Anscharius Lafontaine 1998 (SPD) | Ioannes Eichel 1999 (SPD) | Petrus Steinbrück 2005 (SPD) | Volfgangus Schäuble 2009 (CDU) | Petrus Altmaier 2017 (CDU, pro tempore) |
Consilium ministrorum Kohl V (17 Novembris 1994 - 26 Octobris 1998)