Ruprechtus Polenz

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ruprechtus Polenz

Ruprechtus Polenz (natus 26 Maii 1946 oppido Denkwitz (Saxonia)) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Anno 1966 Polenz maturitatem adeptus militavit, deinde ab anno 1968 Monasterii iurisprudentiae studebat. Anno 1973 primam, anno 1976 secundam probationem accepit et deinde ad annum 1980 adiutor scientificus in instituto iuris vectigalium Monasterii Universitatis operam dedit. Tum pro camera industriae et commercii Monasterii orator publicus laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Polenz sodalis Unionis Iuvenilis et postea CDU factus est. Anno 1994 Polenz primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et ad hunc diem manet. Mense Aprili anni 2000 Angela Merkel praeses CDU eum secretarium generalem factionis suae fecit. Sed iam 20 Novembris hunc magistratum reliquit. Ab anno 2005 praeses consilii exterarum rerum Dietae Foederalis erat. Anno 2013 noniam candidatus Dietae Foederalis erat[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]