Omid Nouripour

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Omid Nouripour (2014)

Omid Nouripour (Persice: امید نوری پور) [oˈmiːd nuːriːˈpuːr], natus die 18 Iunii 1975 Teherani) vir publicus Theodiscus origine Iranica et sodalis factionis Foederis 90 Viridum est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Nouripour anno 1988 cum familia Iraniam reliquit et in Germaniam venit. Anno 1996 testimonium maturitatis accepit, deinde Moguntiaci primum studium litterarum Theodiscorum, postea sociologiae, philosophiae atque oeconomiae studebat, sed studia non perfecit. Ab anno 2002 Germanicus est, sed etiam adhuc Iranicus manet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Nouripour, qui ab anno 1996 sodalis Viridum est, anno 2006 successor Iosephi Fischer legatus ad Dietam Foederalem Germaniae est et ad hunc diem manet. Praecipue peritus rerum exterarum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Omid Nouripour spectant.