Fridericus Ebert

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Fridericus Ebert
Res apud Vicidata repertae:
Fridericus Ebert: imago
Fridericus Ebert: subscriptio
Nativitas: 4 Februarii 1871; Heidelberga
Obitus: 28 Februarii 1925; Berolinum
Patria: Imperium Germanicum, Res Publica Vimariana
Fridericus Ebert

Fridericus (Friedrich) Ebert (Heidelbergae natus die 4 Februarii 1871, Berolini obiit die 28 Februarii 1925) fuit vir publicus factionis socialisticae democraticae, cui ab anno 1913 praesedit, paulisper cancellarius (olim praeses ministrorum Germanice Ministerpräsident appellatus) ac primus praeses Rei Publicae Wimarii.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Ebert quartus e sex liberis sutoris fuit, maiores matris agricolae fuerunt. Post scholam finitam Fridericus ab anno 1885 ad 1888 tirocinium ephippiarii fecit. Quamquam probationem socii opificii non acceperat, ab anno 1888 ad 1891 per Germaniam migravit, ut hoc munus funditus edisceret. Ab anno 1889 praeses foederis ephippiariorum fuit. Anno 1901 Bremam in urbem venit, ubi ad annum 1905 vixit, excepto anno 1893, cum in patriam Heidelbergam reversus, ut tabernam patris mortui susciperet, tempus breve ibi degeret. Mense Martio diurnarius actorum diurnorum factionis SPD Bremae factus est. Ab anno 1894 caupo tabernae laboravit. Ab anno 1900 secretarius opificum erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 1894 Ebert uxorem duxit, e qua quattuor filios et unam filiam habuit. Quorum unus Fridericus Ebert ut pater vir publicus factus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1889 Ebert sodalis factionis socialisticae opificum Germaniae factus est et brevi tempore inter rectores factionis Bremae electus est. Anno 1898 primum et frustra candidatus Dietae Imperii Germanici fuit. Sed ab anno 1900 primo legatus domus legatorum Urbis Hanseaticae Bremae electus est. Anno 1912 tandem legatus Diaetae Imperii electus est. Anno 1913 Augusto Bebel mortuo praeses factionis SPD electus est. Friderico Ebert duce fractio anno 1914 pecuniam ad primum bellum mundanum gerendum probavit. Mense Septembri 1918 Philippus Scheidemann primus sodalis (SPD) in consilium ministrorum Maximiliani de Baden intravit. Cum 9 Novembris 1918 monarchia caderet, de Baden eum sibi successorem cancellarium imperii fecit. Die 10 Novembris Consilium legatorum populi conditum est, cuius legati factionum SPD et USPD erant. Ebert praeses consilii electus est. Die 29 Decembris USPD consilium propter controversias reliquit. Die 19 Ianuarii 1919 Ebert primo legatus ad Consilium Formae Civitatis Constituendae et paulo post 11 Februarii praeses novae rei publicae electus est. Quem magistratum ad mortem 1925 obtinuit.

Nexus externi (Germanice)[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fredricum Ebert spectant.
Praesides Germaniae
Coat of arms of Germany.svg
1919–1945 Fridericus Ebert 1919 • Gualterus Simons 1925, pro tempore • Paulus de Hindenburg 1925 • Adolphus Hitler ductor 1934 • Carolus Dönitz 1945
1949– Theodorus Heuss 1949 • Henricus Luebke 1959 • Gustavus Heinemann 1969 • Gualterus Scheel 1974 • Carolus Carstens 1979 • Ricardus de Weizsaecker 1984 • Romanus Herzog 1994 • Ioannes Rau 1999 • Horatius Koehler 2004 • Ioannes Böhrnsen 2010, pro tempore • Christianus Wulff 2010 • Horatius Seehofer 2012, pro tempore • Ioachimus Gauck 2012


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!