Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk anno 1947 reus in iudicio criminum belli

Ioannes Ludovicus Comes Schwerin de (Theod.: Johann Ludwig (Lutz) Graf Schwerin von) Krosigk (natus 22 Augusti 1887 oppido Staßfurt (Anhaltinus), mortuus 4 Martii 1977 Assindiae) vir publicus Germaniae nullius factius erat.

Familia et iuventus[recensere | fontem recensere]

Ludovicus de Krosigk filius septimus Erici de Krosigk et Ludovicae comitis de Schwerin fuit. Anno 1925 a comite Schwerin, avunculo suo, adoptatus est et nunc Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk nominatus est. Oppido Rossleben scholam monasterii frequentavit et anno 1905 maturitatem adeptus est. Tum Salinis Saxonicis, in Academia Lausannensi atque Universitate Oxoniensi iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Anno 1909 primam probationem accepit. Anno 1918 Ludovicus uxorem duxit atque ex ea quattuor filios atque quinque filias habuit.

Munus[recensere | fontem recensere]

Tum variis magistratibus Borussiae referendarius iuris laboravit. Anno 1914 miles factus omni tempore Bello Orbis Terrarum I interfuit, postremo succenturio maior. Post bellum finitum Krosigk anno 1919 minister publicus factus est, ab anno 1920 in Administerio Imperii Aerarii Publici laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Proximis annis saepe promotus et 1 Iunii 1932 ipse Administer Imperii Aerarii Publici in consilio ministrorum de Papen nominatus est. Hunc magistratum et Curtio de Schleicher cancellario et sub dictatura Adolphi Hitler tenuit. Qui eum ex testamento iterum administer aerarii publici destinavit. Cum aliis administris 21 Aprilis 1945 ex Berolino Sovieticis militibus oppugnato in Sliasvicum in oppidum Flensburgum fugit et morte Hitler 2 Maii nuntiato a Carolo Dönitz, praeside novo Germaniae ab Hitler nominato, Administer Imperii Rerum Exterarum in consilio ministrorum pro tempore convocato nominatus est. Praeterea iterum administer aerarii publici atque rector huius consilii fuit, sed nomen cancellarii sibi non assumpsit. 8 Maii exercitus Germanicus se Alligatis dedit et itaque consilium ministrorum Schwerin de Krosigk 23 Maii captum et dissolutum est. Ita Schwerin de Krosigk ultimus administer Imperii Germanici fuit.

Captivus et reus[recensere | fontem recensere]

Captivus belli anno 1949 accusatus est, quod officia fiscalia sub dicione sua divitias Iudaeorum rapuisset: Ad decem annos carceris damnatus est, sed iam 31 Ianuarii 1951 per praeteritorum veniam liberatus est.

Scriptor et diurnarius[recensere | fontem recensere]

E carcere liberatus Schwerin de Krosigk nonnullos libros de vita sua et de rebus aerarii publici et de oeconomia scripsit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lutz Graf Schwerin von Krosigk spectant.