Alexander Dobrindt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Dobrindt anno 2013

Alexander Dobrindt (natus 7 Iunii 1970 oppido Peißenberg/Bavaria) vir publicus Theoddiscus et sodalis factionis CSU est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Anno 1989 Dobrindt testimonium maturitatis accepit et deinde Monachii sociologiae studebat. Anno 1995 diploma sociologiae adeptus est. Deinde in societate Artis mechanicae operam dedit, ab anno 2001 societatem rexit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Dobrindt anno 2006 uxorem duxit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Dobrindt anno 1986 ad Unionem Iuvenilem et anno 1990 ad CSU accessit. Anno 2002 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad hunc diem manet[1]. A mense Februario 2009 etiam Secretarius generalis CSU erat. Die 17 Decembris 2013 Administer Foederalis Commeatus et Interretis in collegio ministrorum Angelae Merkel nominatus est[2].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Consilium Ministrorum Germanicum Merkel III (de 18 Decembris 2013)
Coat of arms of Germany.svg
Angela Merkel (CDU) |Franciscus Gualterius Steinmeier (SPD) |Thomas de Maizière (CDU) |Henricus Maas (SPD) |Volfgangus Schäuble (CDU) |Ursula de Leyen (CDU) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, ad diem 17 Februarii 2014) |Christianus Schmidt (CSU, a die 17 Februarii 2014) |Andrea Nahles (SPD) |Manuela Schwesig (SPD) |Hermannus Gröhe (CDU) |Alexander Dobrindt (CSU) |Barbara Hendricks (SPD) |Ioanna Wanka (CDU) |Gerhardus Müller (CSU) |Petrus Altmaier (CDU)