Sabina Leutheusser-Schnarrenberger

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sabina Leutheusser-Schnarrenberger anno 2009

Sabina (vulgo: Sabine) Leutheusser-Schnarrenberger (nata 26 Iulii 1951 Mindae) femina rei publicae est et et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem anno 1970 accepit, Biliveldae et Goettingae iurisprudentiae studebat. Anno 1975 primam, anno 1978 secundam probationem adepta est. Annis 1979 - 1990 Monachii in officio Theodisco inventorum iure tuendorum (Deutsches Patentamt) laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1978 Leutheusser-Schnarrenberger sodalis FDP, ab anno 1990 legata Dietae Foederalis Germaniae erat. Anno 1992 ab Helimuto Kohl Administer Foederalis Iustitiae nominata est. Hunc honorem etiam post electionem anni 1994 tenuit. Sed 1996 propter differentias de lege de interceptione telefonica a factione sua constituta officium reliquit. Postea summum iudicium Germaniae eam recte hanc legem vituperavisse decrevit. Leutheusser-Schnarrenberger ab anno 2000 praeses suae factionis Bavariae est, quae anno 2008 una cum CSU hanc terram regit. Ab anno 2003 legata et parlamenti Consilii Europae est. Post electionem Dietae Foederalis anni 2009 iterum Administer Foederalis Iustitiae est. Anno 2013 autem noniam legata electa est, quod factio FDP minus quam 5 per centum suffragiorum acceperat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sabina Leutheusser-Schnarrenberger spectant.
Consilium ministrorum Kohl V (17 Novembris 1994 - 26 Octobris 1998)
Consilium Ministrorum Merkel II (28 Octobris 2009 - 17 Decembris 2013)
Coat of arms of Germany.svg
Angela Merkel (CDU) |

Guido Westerwelle (FDP) | Thomas de Maizière (CDU) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ad diem 1 Martii 2011) | Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, a die 3 Martii 2011) | Rainer Brüderle (FDP, ad diem 12 Maii 2011) | Daniel Bahr (FDP, a die 12 Maii 2011) | Ilse Aigner (CSU, ad diem 30 Septembris 2013) | Franciscus Josephus Jung (CDU, ad diem 27 Novembris 2009) | Ursula de Leyen (CDU) | Christina Schröder (CDU, a die 30 Novembris 2009) | Philippus Rösler (FDP) | Petrus Ramsauer (CSU) | Norbertus Röttgen (CDU, ad diem 22 Maii 2012) | Petrus Altmaier (CDU, a die 22 Maii 2012) | Annetta Schavan (CDU, ad diem 14 Februarii 2013) | Ioanna Wanka (CDU, a die 14 Februarii 2013) | Theodericus Niebel (FDP) |

Ronaldus Pofalla (CDU)