Hermannus Müller

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Hermannus Müller
Res apud Vicidata repertae:
Hermannus Müller: imago
Nativitas: 18 Maii 1876; Manhemium
Obitus: 20 Martii 1931; Berolinum
Patria: Germania
Hermannus Müller

Hermannus Müller (Manhemii natus die 18 Maii 1876 - Berolini obiit die 20 Martii 1931) fuit vir publicus factionis socialisticae democraticae ac bis cancellarius Rei Publicae Wimarii.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius fabricator vini spumantis in Saxonia erat. Post scholam finitam tirocinium mercatoris Francofurti ad Moenum fecit. Tum ibi et Vratislaviae ad annum 1899 adiutor commercii erat. Deinde ad annum 1906 diurnarius pro actis diurnis Gorlicii laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Müller anno 1902 uxorem duxit, quae auem iam anno 1905 mortua est. Ex ea unam filiam habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Müller ab anno 1893 sodalis SPD fuit. Anno 1906 inter rectores factionis electus et praecipue actis diurnis nuntios mittebat. Anno 1908 frustra candidatus erat domus legatorum Borussiae. Annis 1916 - 1918 legatus Dieta Imperii Germanici fuit et deinde Consilii Formae Civitatis Constituendae electus est. Post finem monarchiae 9 Novembris 1918 etiam sodalis consilii executionis consiliorum opificum et militum fuit. 21 Iunii 1919 - 26 Martii 1920 Administer Imperii Rerum Exterarum in consilio ministrorum Bauer erat. Hoc officio fungens etiam Foedus Versaliis sancitum signare coactus est. Deinde a die 26 Martii 1920 usque ad diem 8 Iunii 1920 primo ipse cancellarius imperii erat. Eodem anno iterum legatus Dietae Imperii electus est et ad mortem mansit. Annis 1920 - 1918 praeses legatorum SPD in Dieta Imperii fuit et annis 1919 una cum Ottone Wels praeses totius factionis. Tum 28 Iunii 1928 usque ad diem 27 Martii 1930 iterum cancellarius Theodiscus erat; quae administratio fuit ultima Rei Publicae Vimarii a plurimorum suffragis parlamenti (Germanice Reichstag) fulta.

Opus[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri Exterarum Rerum Imperii Germanici
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) |

Hermannus Müller (SPD) | Adolphus Köster (SPD) | Gualterus Simons (nullius factionis) | Fridericus Rosen (nullius factionis) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Gualtherius Rathenau (DDP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Fridericus de Rosenberg (Centrum) | Gustavus Stresemann (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Henricus Brüning (Centrum) | Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Arthurus Seyß-Inquart (NSDAP) |

Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk
Consilium Ministrorum Bauer (21 Iunii 1919 - 27 Martii 1920)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Gustavus Bauer (SPD) |

Matthias Erzberger (Centrum) | Eugenius Schiffer DDP | Hermannus Müller (SPD) | Eduardus David (SPD) | Ericus Koch (DDP) | Rudolphus Wissell (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Alexander Schlicke (SPD) | Gustavus Noske (SPD) | Ioannes Bell (Centrum) | Ioannes Giesberts (Centrum) | Gulielmus Mayer (Centrum) |

Otto Geßler (DDP) |
Consilium Ministrorum Müller I (27 Martii 1920 - 21 Iunii 1920)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Hermannus Müller (SPD) |

Ericus Koch (DDP) | Adolphus Köster (SPD) | Andreas Blunck (DDP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Robertus Schmidt (SPD) | Andreas Hermes (Centrum) | Alexander Schlicke (SPD) | Otto Geßler (DDP) | Ioannes Bell (Centrum) | Gustavus Bauer (SPD) | Ioannes Giesberts (Centrum) |

Eduardus David (SPD)
Consilium Ministrorum Müller II (28 Iunii 1928 - 27 Martii 1930)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Hermannus Müller (SPD) |

Gustavus Stresemann (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Carolus Severing (SPD) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Rudolphus Hilferding (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Hermannus Dietrich (DDP) | Rudolphus Wissell (SPD) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Georgius Schätzel (BVP) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Georgius Schätzel (BVP) |

Gottfriedus Treviranus (KVP) |