Nicolaus Töpfer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Nicolaus Töpfer
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Töpfer: imago
Nativitas: 29 Iulii 1938; Wałbrzych
Patria: Germania

Officium

Officium: member of the German Bundestag, Member of the Landtag of Saarland
Munus: Politicus, professor
Patronus: Universitas Eberhardina Carolina, University of Mainz, University of Hanover, Consociatio Nationum

Memoria

Laurae: Great Silver Medal with Star for Services to the Republic of Austria, Grand Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany, Medal of honor Dag Hammarskjold, Ernst Reuter Medal, Commander's Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany, Q1329693
Nicolaus Töpfer

Nicolaus (vulgo: Klaus) Töpfer (natus 29 Iulii 1938 oppido Waldenburg in Silesia) est vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU).

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Töpfer anno 1945 cum familia ex Silesia fugere coactus est et anno 1959 Hoxariae maturitatem adeptus est. Anno 1960 militavit et succenturio minor factus est. Tum Moguntiaci, Francofurti Monasteriique studebat. Anno 1964 diploma oeconomici accepit. Annis 19651971 adiutor scientiae in universitate Monasterii erat et anno 1968 doctor rerum politicarum promotus est. Annis 19711978 minister publicus in cancellaria civitatis Saraviae laboravit. Deinde diversis universitatibus professor erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Töpfer maritus est et tres liberos habet; Hoxariae vivit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Töpfer ab anno 1972 sodalis CDU est. Annis 1978 ad usque 1985 secretarius civitatis in administratione rerum socialium, salutis publicae oecologiaeque Rhenaniae-Palatinati erat, deinde ipse hoc administerium administravit. Die 7 Maii 1987 Administer Foederalis Oecologiae nominatus est. Anno 1990 et legatus Dietae Foederalis et praeses suae factionis Saraviae electus est. Die 17 Novembris 1994 Administer Foederalis Aedificiorum 15 Ianuarii 1998 consilium ministrorum reliquit, ut praeses programmatis oecologiae Consociationis Nationum fieret. Hoc magistratu fungebatur ad 31 Maii 2006. Töpfer anno 2009 praeses instituti Theodisci Potestampii factus est, quod caelum calfaciendum explorat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Töpfer spectant.
Consilium ministrorum Kohl V (17 Novembris 1994 - 26 Octobris 1998)