Francisca Giffey
Patria: Germania, Res publica Democratica Germanica
Nomen nativum: Franziska Süllke
Familia
Francisca (Germanice Franziska) Giffey (nata die 3 Maii 1978 nomine Franziska Süllke Francoforti ad Oderam) rerum politicarum perita Germanica factionis SPD est.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Anno 1997 Furstenwaldi in gymnasio testimonium maturitatis adepta est. Deinde primo Berolini studium magistri coepit, sed mox anno 1998 ad res administrationis transiit et anno 2001 diploma abstulit. Deinde ad annum 2010 pro Nova Colonia Berolini regione referens rerum Europaearum operam dedit. Annis 2005 - 2009 apud Universitatem Liberam Berolinensem studebat et tum doctor rerum politicarum promota est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Annis 2010 - 2015 Giffey, quae anno 2007 ad factionem Socialem Democraticam accesserat, consiliaria institutionis, scholarum et culturae regionis Novae coloniae erat, tum annis 2015 ad usque 2018 magistra civium eiusdem regionis fuit. Die 14 Martii 2018 Administra Foederalis Feminarum et Iuventutis in consilio ministrorum Merkel IV nominata est[1].
Familia
[recensere | fontem recensere]Giffey veterinario nupsit atque filium habet.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscam Giffey spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]
Franciscus-Iosephus Wuermeling (CDU) |Bruno Heck (CDU) |Anna Brauksiepe (CDU) |Hannelora Rönsch (CDU) et Angela Merkel (CDU) |Claudia Nolte (CDU) |Christina Bergmann (SPD) 1998 | Renata Schmidt (SPD) 2002 |Ursula de Leyen (CDU) 2005 |Christina Schröder (CDU) 2009 |Manuela Schwesig (SPD) 2013 | Catharina Barley (SPD) 2017 | Francisca Giffey(SPD) 2018 | |
Angela Merkel (CDU) |Henricus Maas (SPD) |Horatius Seehofer (CSU) |Catharina Barley (SPD) |Olaus Scholz (SPD) |Ursula de Leyen (CDU, ad diem 17 Iulii 2019) |Petrus Altmaier (CDU) |Iulia Klöckner (CDU) |Andreas Scheuer (CSU) |Hubertus Heil (SPD) |Francisca Giffey (SPD) |Ioannes Spahn (CDU) |Svenja Schulze (SPD) |Anja Karliczek (CDU) | Gerhardus Müller (CSU) | Helgus Braun (CDU) | Christina Lambrecht (SPD) |Anna Margarita Kramp-Karrenbauer (CDU, a die 17 Iulii 2019) Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Consilia ministrorum civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Formulae consilia ministrorum Germaniae spectantes | |