Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Gulielmus Brandt

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gulielmus Brandt
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Brandt: imago
Gulielmus Brandt: subscriptio
Nativitas: 18 Decembris 1913; Lubeca
Obitus: 8 Octobris 1992; Unkel
Patria: Imperium Germanicum, Norvegia, Res publica Foederalis Germanica, no value
Nomen nativum: Herbert Ernst Karl Frahm

Officium

Officium: Cancellarius foederalis, Index magistrorum civium regentium Berolini, Administer foederalis, Socius Concilii Federalis Germanici, Member of the Abgeordnetenhaus of Berlin, Vice-Chancellor of Germany, Federal Minister for Foreign Affairs, President of the Bundesrat of Germany, President of the Abgeordnetenhaus of Berlin, chairman of the Social Democratic Party, legatus ad Parlamentum Europaeum
Munus: diurnarius, politicus, non-fiction writer, Autobiographus
Patronus: Berolinum, Germania

Consociatio

Factio: Socialist Workers' Party of Germany, Factio socialis democratica Germaniae, Factio socialis democratica Germaniae
Religio: Evangelical Church in Germany

Familia

Genitores: ; Martha Frahm
Coniunx: Brigitte Seebacher, Rut Brandt, Anna Carlotta Thorkildsen
Proles: Peter Brandt, Lars Brandt, Matthias Brandt, Ninja Frahm

Memoria

Laurae: Praemium Nobelianum Pacis Componendae, Knight Grand Cross of the Order of St. Olav‎, Decoration of Honour for Services to the Republic of Austria, Knight Grand Cross of the Order of the Falcon, Grand Cross of the Order of Orange-Nassau, Grand Cross of the Order of the Dannebrog, Ordo pro Merito Melitensi, Time Person of the Year, Grand Cross of the Order of the Crown, Order of the Rising Sun, 1st class, Grand Cross of the Order of Vasa, Grand Cross of the Legion of Honour, B'nai B'rith, Albert Einstein Peace Prize, Order of the Sun, Grand Cross 1st class of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany, Knight Grand Cross of the Order of Merit of the Italian Republic, honorary citizen of Berlin, Grand cross of the Order of the White Lion, Freedom Award, Ordo Vasa, Anniversary Medal at the occasion of the 25th anniversary of the founding of the Iranian Empire, honorary citizen of Lübeck, Tie Man of the Year, honorary doctorate of the University of Granada
Sepultura: Waldfriedhof Zehlendorf, Berolinum

Gulielmus Brandt (vulgo Willy; 1913–1992) fuit cancellarius foederalis rei publicae Germaniae ab 1969 usque ad 1974. Socius erat Factionis Socialis Democraticae Germaniae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Actus quo Brandt iterum civitatem Germanicam accepit.

Natus est, nomine Herbert Ernst Karl Frahm, Lubecae die 18 Decembris 1913. Ante secundum bellum mundanum Brandt iam ab 1930 ad 1931 socius SPD erat, ex anno 1931 socius Factionis Socialisticae Operariorum Germaniae (SAPD). Qua factione anno 1933 interdicta, Brandt in exilio vivebat et in operibus factioni perseverabat. Anno 1938, Nazistae civitatem Germanicam Gulielmi Brandt dempserunt. Qui anno 1940 civitatem Norvegicam accepit. Anno 1945, Germaniam rediit, annoque 1948 iterum civitatem Germanicam accepit. Anno 1949 nomen Willy Brandt (pseudonymum quod ab anno 1934 usus erat) legitime accepit.

Brandt erat superior civium magister Berolini a 3 Octobris 1957 usque ad 1 Decembris 1966. Brandt annis 1949 ad 1957, anno 1961 brevi tempore et 1966 ad usque mortem legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Die 16 Februarii 1964 Aquis Godesbergensibus apud Bonnam praeses factionis suae electus est. Ab anno 1966 ad 1969 administer rerum exterarum coalitionis magnae sub cancellario Curtio Georgio Kiesinger (CDU) fuit.

Mense Septembri anni 1969 primo cancellarius electus est, a legatis SPD et FDP et praesertim pro pace cum finitimis orientalibus facienda nitebatur. Anno 1971 idcirco Praemium Nobelianum Pacis accepit. Sed mox legati nonnulli ad CDU factionem transierunt: mense Aprili 1972 CDU eorum auxilio Reinerum Barzel cancellarium novum creare voluerunt. Sed auxilio pecuniae legatis aliquot CDU a agentibus clandestinis RPDG datae id impediri potuit. Tamen Brandt tum maioritatem legatorum non rexit. Die 20 Septembris 1972, Brandt in Dieta Foederali suo consilio suffragium de fide legatorum erga cancellarium perdidit, ut, secundum articulum 68 constitutionis Germaniae, novam electionem haberentur, quibus se victorem futurum speravit. Die 19 Novembris 1972 Brandt et SPD electionem vicerunt; Sociales Democratici plurimos legatos in parlamentum miserunt. Sed anno 1974 Brandt Gunterii Guillaume causa, sit venia verborum ioco, a suae factionis sociis depulsus est. Gunterius erat enim Gulielmi Brandt operis socius, sed etiam (secretus certe) explorator Rei Publicae Democraticae Germanicae. Brandt etiam securitatem socialem pro vulnerabilibus et hominibus cum invaliditatibus fortificavit. Mansit tamen praeses SPD ad usque annum 1987. Ab 1976 usque ad 1992, Brandt praefuit foederationi factionum democraticarum socialium mundi. Ab 1979 ad 1988 legatus ad Parlamentum Europaeum erat. Mortuus est in vico Unkel ad Bonnam die 8 Octobris 1992.

Verba praeclara[recensere | fontem recensere]

  • "Studemus audere plus democratiae." ("Wir wollen mehr Demokratie wagen.")
  • "Democratia non de fine, sed de more est causa." ("Demokratie ist keine Frage der Zweckmäßigkeit, sondern der Sittlichkeit.")

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Statua Gulielmi Brandt Holmiae posita.
  • Binder, David. 1975. The Other German: Willy Brandt's Life & Times. New Republic. ISBN 9780915220090.
  • Brandt, Willy. 1960. Mein Weg nach Berlin.
  • Brandt, Willy. 1966Draußen: Schriften während der Emigration. ISBN 3-8012-1094-4.
  • Brandt, Willy. 1968Friedenspolitik in Europa
  • Brandt, Willy. 1976Begegnungen und Einsichten 1960–1975. ISBN 3-455-08979-8.
  • Brandt, Willy. 1982Links und frei: Mein Weg 1930–1950.
  • Brandt, Willy. 1992. My Life in Politics. Viking. ISBN 9780670844357.
  • Brandt, Willy. 2013. Erinnerungen. List: Ullstein-Taschenbuchausgabe.
  • Miard-Delacroix, Hélène. 2013. Willy Brandt. Histoire. Fayard. ISBN 978-2-213-67250-2.
  • Noack, Hans-Joachim. 2013. Willy Brandt: Ein Leben, ein Jahrhundert. Berolini: Rowohlt Berlin Verlag. ISBN 978-3-87134-645-3.
  • Stern, Carola. 2002. Willy Brandt. Berolini: Rowohlt Taschenbuch Verlag. ISBN 978-3-499-50576-8.
  • Wein, Martin. 2003. Willy Brandt: Das Werden eines Staatsmannes. Berolini: Aufbau Taschenbuch Verlag.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Praesides Internationalis Socialisticae
International-founding-1864.jpg
Morgan Phillips 1951 • Alsing Andersen 1957 • Ericus Ollenhauer 1963 • Bruno Pittermann 1964 • Gulielmus Brandt 1976 • Petrus Mauroy 1992 • Antonius Guterres 1999 • Georgius Papandreu 2006
Cancellarii Vicarii Germaniae
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Temporibus Monarchiae (1878 - 1918)

Otto Comes ad Stolberg-Wernigerode | Carolus Henricus de von Boetticher | Arthurus Comes de Posadowsky-Wehner | Theobaldus de Bethmann Hollweg | Clemens de Delbrück | Carolus Helfferich | Fridericus de Payer

Tempore Rei Publicae Vimarianae (1919 - 1933)

Eugenius Schiffer (DDP) | Bernhardus Dernburg (DDP) | Matthias Erzberger (Centrum) | Eugenius Schiffer (DDP) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gustavus Bauer (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Anscharius Hergt (DNVP) | Hermannus Dietrich (Factio Theodisca Rei Publicae)

Sub Dictatura Nazista (1933 - 1945)

Franciscus de Papen (nullius factionis)

Coat of arms of Germany.svg

Inter Rem Publicam Foederalem Germaniae (ab anno 1949)

Franciscus Blücher (FDP) |Ludovicus Erhard (CDU) |Ericus Mende (FDP) |Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) |Gulielmus Brandt (SPD) |Gualterus Scheel (FDP) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Egon Franke (SPD) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Georgius Möllemann(FDP) |Nicolaus Kinkel (FDP) |Iosephus Fischer (Virides) |Franciscus Müntefering (SPD) |Francus Gualterus Steinmeier (SPD) |Guido Westerwelle (FDP) |Philippus Rösler (FDP) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Henricus Maas (SPD)
Consilium ministrorum Kiesinger (1 Decembris 1966 - 21 Octobris 1969)
Consilium ministrorum Brandt I (22 Octobris 1969 - 15 Decembris 1972)
Consilium ministrorum Brandt II (15 Decembris 1972 - 7 Maii 1974)
Insigne Germaniae
Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer (2016) | Michael Müller (2017) | Daniel Günther (2018) | Dietmarius Woidke (2019)