Gerhardus Glogowski

Latinitas bona
E Vicipaedia

Gerhardus (vulgo: Gerhard) Glogowski (natus 11 Februarii 1943 Hannoverae) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Glogowski munus opificis machinationum didicit atque postea Hamburgi oeconomiae studebat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Glogowski 1976 - 1981 et 1986 - 1990 magister civium superior Brunsvici erat et annis 1978 - 2004 legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris fuit. Annis 1990 ad usque 1998 minister rerum internarum huius terrae foederalis erat. 28 Octobris eius anni successor Gerhardi Schröder praeses ministrorum electus est. Sed quod amicis e Brunsvico nimium faveret, 26 Novembris 1999 a magistratu recedere coactus est. Successor Sigmarius Gabriel (SPD) factus est.