Otto Comes Lambsdorff

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Otto Comes Lambsdorff anno 2001

Otto Fridericus Gulielmus de Wenge Comes Lambsdorff (vulgo: Otto Friedrich Wilhelm von der Wenge Graf Lambsdorff) (natus 20 Decembris 1926 Aquisgrani, mortuus Bonnae 5 Decembris 2009) vir publicus Germaniae et sodalis FDP erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Lambsdorff annis 1932 - 1944 gymnasia primo Berolini, deinde Brandenburgi frequentabat. Anno 1944 iuvenis legatum militum conscriptus est et paulo ante finem Belli Orbis Terrarum II tam acriter saucius est, ut crus laevum amisit. Anno 1946 maturitatem gymnasio Unnae oppidi adeptus est. Tum Coloniae Agrippinae et Bonnae iurisprudentiae studebat atque anno 1950 primam et anno 1955 secundam probationem accepit. Iam 1952 doctor iurisprudentiae promotus est. Tum ad annum 1971 pro argentaria privata, deinde pro cautione periculorum laboravit. Deinde iurisconsultus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Lambsdorff ab anno 1951 sodalis FDP est, annis 1968 - 1978 procurator aerarii suae factionis fuit et annis 1972 - 1998 etiam legatus Dietae Foederalis fuit. 7 Octobris 1977 Helimutus Schmidt (SPD) Lambsdorff Administrem Foederalem Oeconomiae nominavit. Hunc honorem primo ad annum 1982 duxit, cum FDP suo duce foedus regendi cum SPD finivit: Helimutus Schmidt eum 17 Septembris dimisit. Sed FDP paucis diebus post cum CDU/CSU et Helimuto Kohl novum foedus fecit et Lambsdorff iterum administerium oeconomiae duxit. 27 Iunii 1984 propter crimina oblata a magistratu recedere coactus est: Lambsdorff clam pecuniam societatum pro factione accepisse dictus est. Postea de ea re multae magnae damnatus est. Tamen FDP eum 1988 praesidem suum elegit, quem officium ad annum 1993 duxit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]