David McAllister

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
David McAllister mense Novembre 2009

David McAllister (Berolini patre Scotico die 12 Ianuarii 1971 natus), causidicus, est vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae. A die 1 Iulii 2010 McAllister praeses ministrorum Saxoniae Inferioris est.

Origo, iuventus munusque[recensere | fontem recensere]

Pater eius origine Scotica centurio exercitus Britannici erat, qui ab anno 1953 Berolini militavit, quae urbs tum inter victores Belli Orbis Terrarum II divisa est. Mater magistra linguae Theodiscae et musicae fuit. Primo cum sororibus maioribus duabus Berolini vixit, anno 1982 familia in oppidum Bederkesam in Saxoniam Inferiorem movit. David et Theodiscam et Anglicam linguam edidiscit atque cives Britanniae ut Germaniae est. Anno 1989 maturitatem adeptus est et deinde ipse miles conscriptus in Exercitu Germanico fuit. Ab anno 1991 Hannoverae iurisprudentiae studebat atque anno 1996 primam, 1998 secundam probationem accepit. Posthac causidicus operam dedit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 2003 uxorem duxit et ex ea duas filias habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

McAllister ab anno 1988 sodalis factionis CDU est atque annis 1991 - 1994 praeses Unionis Iuvenilis pagi Cuxhaven et annis 1996 - 2010 etiam legatus huius pagi erat. Annis 1996 - 2002 decurio oppidi Bederkesae et ab anno 2001 etiam magister civium hic erat. Ab anno 1998 legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris, ab anno 2008 etiam praeses factionis CDU huius terrae est. Annis 2003 - 2010 praeses legatorum CDU in senatus terrae fuit, deinde successor Christiani Wulff praeses ministrorum electus est. Sed die 20 Ianuarii 2013 electionem senatus terrae perdidit[1] et a die 19 Februarii successor eius praeses ministrorum Stephanus Weil (SPD) est[2]. Die 26 Martii 2014 legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris se recepit[3] atque candidatus sunnus suae factionis electionis Parlamenti Europaei, quae die 25 Maii habenda, electus est[4]. Hoc mense etiam sodalis praesidii summi factionis totius CDU factus est[5].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad David McAllister spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]