Martinus Bangemann

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Martinus Bangemann anno 1979 candidatus parlamenti Europaeae

Martinus (vulgo: Martin) Bangemann (natus 15 Novembris 1934 oppido Wanzleben) vir publicus Germaniae et sodalis FDP est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Bangemann anno 1955 maturitatem adeptus est atque tum Tubingae et Monachii iurisprudentiae studebat. Anno 1962 secundam approbationem accepit et doctor iurisprudentiae promotus est. Ab anno 1964 iurisconsultus est. Anno 2000 Bangemann inter praesides societatis "Telefonica" Hispanica electus est

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bangemann anno 1962 sodalis FDP factus est. Annis 1969 - 1974 praeses huius factionis in Badenia-Virtembergia erat. Anno 1972 legatus in Dietam Foederalem electus est. Ab anno 1974 a Dieta Foederali in Parlamentum Europaeum delegatus est. Anno 1974/1975 secretarius generalis FDP fuit. Anno 1979, cum primum cives Europae hoc parlamentum crearent, Bangemann electus et idcirco legatus Dietae Foederalis se recessit. Sed anno 1984 candidatus improbatus est, quod FDP eo electione minus quam V per centum suffragiorum accepit. Statim autem a Helimutus Kohl (CDU) Administer Foederalis Oeconomiae nominatus est et anno 1985 etiam praeses suae factionis fuit. Electione anni 1987 iterum legatus Dietae Foederalis creatus est, sed iam 1989 commissarius Unionis Europaeae factus est: primo mercaturam inter nationes sodales administravit, deinde ab anno 1993 i.a. et telecommunicationem. Quem magistratum eum anno 1999 reliquisse et praeses societatis privatae telecommunicationis (vide supra)) factum esse multi reprehendaverunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Martinus Bangemann spectant.