Gaius Bruttius Praesens Lucius Fulvius Rusticus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Bruttius Praesens Lucius Fulvius Rusticus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus secundo saeculo fuit. Patria eius Lucania[1], pater Lucius Bruttius Maximus, proconsul Cypri, erat. Uxor Bruttii Laberia Crispina erat.

Ab Hadriano imperatore promotus triumvir capitalis, tribunus laticlavius Legionis I Minervae, quaestor provinciae ignotae et tum circa annum 114 legatus Legionis VI Ferratae factus est. In Bello Parthico se praestitit. Anno 138 legatus Augusti pro praetore Ciliciae erat. Anno 119 consul suffectus creatus est, deinde legatus Cappadociae inter annos 121 et 124, Moesiae Inferioris annis 124 ad usque 128 erat. Deinde proconsul Africam administravit et in Syriam missus est. Anno 139 consul II ordinarius creatus est[2]. Filius eius Lucius Fulvius Rusticus Gaius Bruttius Praesens annis 153 et 180 consul electus est, neptis Bruttia Crispina uxor Commodi imperatoris erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gaius Plinius Caecilius Secundus, Ep. VI 3
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 805


Antecessores:
Kanus Iunius Niger et Gaius Pomponius Camerinus
Consul
139
cum
Imp. Caesar Titus Aelius Hadrianus Antoninus Augustus Pius II
Successores:
Imp. Caesar Titus Aelius Hadrianus Antoninus Augustus Pius III et Marcus Aurelius Caesar