Ab excessu Divi Marci

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ab excessu Divi Marci est titulus Latine cognitus operis Herodiani de indole et rebus gestis imperatorum Romanorum a Marco Aurelio mortuo usque ad Gordianum III accessum. Tituli Graeci in libris manuscriptis reperti sunt Ἱστoρία, Βασιλεία et iunctim Βασιλεία ἱστoρία, scilicet "Res imperiales". Hoc opus in octo libros divisum vitas imperatorum et res gestas imperii ab anno 180 usque ad 238 enarrat.

Anno 1493 hic liber Latine ab Angelo Politiano translatus est.

Index

Fontes[recensere]

Herodianus de aevo suo scribit, sed scriptoribus anterioribus interdum usus est. De proelio apud Lugdunum, ut asseverat, "aliqui eius temporis auctores" aciem Clodii Albini ab initio fortiorem esse, Laetumque ducem equitum usque ad eventum moravisse et in fine Septimio Severo adiuvavisse praetendebant; sic re vera Dio Cassius in Historiis narraverat.[1] De Britannis autem qui "nudi et cum animalium imaginibus picti" pugnaverunt res e scriptoribus antiquis extrahit.[2]

Notae[recensere]

  1. Dio, Historia Romana 76.6; Herodianus, Ab excessu Divi Marci 3.7.
  2. Herodianus, Ab excessu Divi Marci 3.14.

Bibliographia[recensere]

Editiones et versiones
Philologica
  • Geza Alföldy, Zeitgeschichte und Krisenempfindung bei Herodian in Geza Alföldy, Die Krise des Römischen Reiches. Ausgewählte Beiträge (Stuttgarti 1989) pp. 273–294
  • Thomas Hidber, Herodians Darstellung der Kaisergeschichte nach Marc Aurel. Basiliae, 2006 (Schweizerische Beiträge zur Altertumswissenschaft, 29)
  • Martin Zimmermann, Kaiser und Ereignis. Studien zum Geschichtswerk Herodians. Monaci, 1999 (Vestigia, 52)

Nexus externi[recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.