Roman numeral 10000 CC DD.svg

Placita Stoicorum

E Vicipaedia
(Redirectum de Stoicismus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Zeno, auctor Stoicismi

Placita Stoicorum[1] vel Stoicismus[2] (a verbo Graeco στοά 'porticus') est schola philosophiae a Zenone Citieo Athenis circa 300 a.C.n. condita. Sic vocatur, quod Zeno philosophiam primum docuit in porticu, quae Poecile ('picta, varia') vocabatur. Stoici crediderunt vitae perfectionem non haberi nisi tollendo turpes animi motus. Marcus Aurelius felicitati virtutem satis esse credidit.

Doctrina[recensere | fontem recensere]

Constat Stoicam philosophiam divisam esse in tres circulos, qui sunt stoa antiqua, stoa media, stoa nova. Stoa antiqua philosophos a Zenone ad Antipatrum attingit, stoa media ad Panaetium Rhodium et Posidonium Apameum, et stoa nova a Lucio Annaeo Seneca ad imperatorem Marcum Aurelium.

Stoici non absentiam sed frenum animi commotionum suaserunt: turpes animi motus tollendos esse; quidquid nstura acciderit, accipiendum esse; quo accepto Stoicos cuilibet infortunio felices occurrere posse. Stoicus igitur iis rebus solum intendunt moderari quibus possint, et non plus. Obnoxius igitur est libidinibus fortunae, sed conservans quidquid possit et omittit quidquid non possit. Dixit enim Seneca: “Quod non dedit fortuna, non eripit.”[3]

Omnia quae sunt orta sunt igne, qui etiam aether appellatur. Omnes materiae logo aspiratae sunt: in universo igitur toto ratione divina reperiri potest, omnium rerum hominumque causa est providentia, quae origo iuris naturalis qualitatis Cosmopolitanismi est. Hominis est partem omnium esse atque animo rationeque summum bonum, quo ad beatam vitam pervenire potest, petere. Ut summum bonum sequaris, animum sedare debes. Quo facto, ataraxia, apathia, autarcia accipiuntur, quibuscum beate vivere potest. Communitas hominum est maximi momenti. Nisi forte omnes una opus faciant, nemo vitam beatam adipiscetur; propter hanc cogitationem apud Romanos stoa quasi schola rei publicae erat.

Natura tamen non est inimica: Stoici putaverunt naturam esse semper bonam, et nos adversari sed congruere. Ad hunc modum omnia est subiecta fato et viae naturae: Anima Mundi. Credens fatum ducere facta, stoicus non vacat voluntate: Facit propter fatum, sed mores (seu stultus seu sapiens) finit quomodo facere. In eadem via, alii homini sunt partes fatae, et solum possumus praeesse vestris moribus mente. Mens accommadanda est stoico homino, quoniam non sunt mali per se. Marcus Aurelius dixit: "Mane sibi praedicere: incidam curiosam, ingratum, contumeliosum, fraudulentum, invidum, insociabilem: omnia ista vitia iis ex ignorantia bonorum et malorum evenerunt." [4]

Hac via, stoici putaverunt omnos homines esse aequos. Novus dictu, etiam cogitaverunt dissimilitudinem non esse inter viros et feminas, servos et cives, dives et pauperes. Hae credunt quoniam mors convenienda omnibus hominibus, et in aspectum mortis fiunt aeques. Opes et discrimen sunt neque bonum nec malum, sed medii casus. Dives stoicus tam felix quam pauper, sit quod ambo sunt felices sua fortuna. In eadem via, servus est aequs dominus, solus potest differe in more. Stoici philosophi non videntur sollicitare se cum morte. Non sunt honesti spei praemii causa in morte, immo, quoniam putant vitam esse brevem et virtute esse optimam viam ad felicem vitam. Si stoicus iudicat vitam difficilem lectu, potest mortem sibi consciscere sine pudore. Mors voluntaria etiam confirmetur si vivando stoicus incideat errori. Mors est pars naturae, et accommodat in Animam Mundi.

Stoicismus, sicut omnes aliae scholae philosophiae, interemptus est a Christiano Imperatore Theodosio circa 390 C.n. Nihilominus stoici mori erunt valde similis illis Christiani (ignoscere hostibus, vivere honeste), stoicismus visus est paganus. Tamen, primi partres ecclesiae, sicut St. Ambrosius Milanus), frequenter adhibent stociam philosophiam in doctrinis, et etiam adhibent stoicam verbam copiam.

Stoici praeclari[recensere | fontem recensere]

Tempus Nomen quando vivit
Stoa antiqua Zeno Citieus 333–264 a.C.n.
Cleanthes 331–232/1 a.C.n.
Aristo Chius tertio saeculo a.C.n.
Chrysippus Soleus 276–204 a.C.n.
Zeno Tarsensis
Diogenes Babylonius 240–150 a.C.n.
Antipater Tarsensis ?–137 a.C.n.
Stoa media Panaetius Rhodius 180–ca. 110 a.C.n.
Posidonius Apameus 135–51 a.C.n.
Stoa nova Lucius Annaeus Seneca 165
Gaius Musonius Rufus 3080
Epictetus 50–ca. 138
Marcus Aurelius 121180

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tac. Hist. 3.81
  2. Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.
  3. Sen. ep. 59.18
  4. Aurelius, Marcus. "Meditations" http://www.slu.edu/colleges/AS/languages/classical/latin/tchmat/pedagogy/latinitas/ma/ma2.htm