Appius Annius Atilius Bradua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Appius Annius Atilius Bradua (nescimus, quo anno natus mortuusve sit) senator Romanus secundo saeculo fuit.

Familia patricia ortus est. Avus Marcus Atilius Metilius Bradua anno 108 consul ordinarius et pater Appius Annius Gallus circa annum 139 consul suffectus creatus est. Ipse anno 160 consulatum ordinarium gessit. Soror eius Regilla fuit, quae Herodi Attico nupserat. Qua praegnanti mortua Atticum apud patres homicidii accusavit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Antony Birley, Mark Aurel, Monachii 1977, p. 203-204


Antecessores:
Plautius Quintillus et Marcus Statius Priscus Licinius Italicus
Consul
160
cum
Tito Clodio Vibio Varo
Successores:
Marcus Aurelius Caesar III et Lucius Aelius Aurelius Commodus II