Martyr

E Vicipaedia

Monitio: Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.

Martyr (-ris, m.) est homo pro fide occisus. Vocabulum ex Graeco μαρτύρ 'testimonium' est ortum, et martyres ergo sunt qui usque ad mortem testimonium pro fide dederunt. Martyres celebrantur praesertim ab Christianis et Musulmanis, sed verbo ab aliis, praesertim in sensu analogico, adhibetur.

[recensere] Martyres Christiani

Magna martyrum Christianorum aetas fuit tempus Imperii Romani, praecipue a Neronis, qui insectationem Christianorum coepit, eos vocanti reos incendii Romae, usque ad Constantinum, qui legitimos Christianos fecit, et postea religionem Christianam esse religionem imperii iussit.

Omnis tamen aetas ecclesiae martyres dedit, cum Christus, "Mementote sermonis," ait "quem ego dixi vobis: non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt."[1] Plurimi martyri extra Imperium Romanum sunt passi, et etiam temporibus Christianibus, martyres (e.g., Thomas a Becket) pro fide sunt passi. Decies milia martyrum in "expansione" Islamica sunt passi, et tempora recentiora plurimos martyres in variis mundi regionibus dant, a Germania, cum Maximiliano Kolbe et aliis, usque ad Africa et Asia.

[recensere] Nota

  1. Iohannes 15:20.