Paulus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina apostolum explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Paulus" appellatur, vide Paulus (discretiva).
Sanctus Paulus epistularum auctor, a scriba Wolfcoz saeculo IX depictus. Stutgardia, Bibliotheca Wurtembergica MS HB II 54 f. 25v
Paulus ab Andrea Rublev anno circiter 1415 pictus. Pinacotheca Tretjakov Moscuae
Paulus a Theophane Creti anno fere 1546 pictus. Monasterium Stauronicetae montis Athonis
Sanctus Paulus. Albertus Dürer pinxit

Paulus (Graece Παῦλος), nomine nativo Saul (שָׁאוּל, Σαῦλος), fuit apostolorum Iesu primus qui civis Romanus fuerit, conditor ecclesiarum in Asia Minore et Europa, auctor epistularum quae in Novo Testamento comprehenduntur. Sanctus in ecclesiis tam occidentalibus quam orientalibus recognoscitur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Paulus in Actus Apostolorum citatur qui se Iudaeus "a Tarso Ciliciae" oriundus, "non ignotae civitatis municeps"[t 1][1] et qui de se inter Iudaeos: "Viri fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum" proclamat.[t 2][2] Haud aliter se "circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus" in epistula ad Philippenses confitetur.[t 3][3] Aliter matrem suam Romae fuisse adseverat;[4] sed auctor Actuum filium sororis Pauli refert. In eodem fonte Paulus bis se civem Romanum praetendisse dicitur.[5]

Nomen Saul ei impositum est; instructus est a Gamaliele, viro docto lege Iudaeorum. Cum his omnibus, tamen, non erat notus, sed actiones eius circa personam Iesu Christi convertit eum in hominem notum et amatum inter omnes Christianos. Nescimus an Saulus Christum ante eius crucifixionem vidisset, sed clare post eius resurrectionem cognovit et odivit corpus Christianorum. Notatur in libro Actuum Apostolorum quomodo Saulus ecclesiam persequebatur, cum legimus: "Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam."[t 4][6]

Postea legimus quomodo Saulus se ad iter Damascum parabat ut contra Christianos pugnaret:

Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi 'Saule, Saule, quid me persequeris' qui dixit 'Quis es Domine?' et ille 'Ego sum Iesus quem tu persequeris, sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere.' Viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes."[t 5][7]

Tunc, totaliter ad Christum conversus, vitam pro Christo impendit. In deserto se ad ministerium paravit, apostolos Hierosolymis visitavit, sed eo praesertim notus est, quod multum fecit ad evangelium ad gentes nuntiandum. Paulus, cum Iudeus esset, scivit se ad evangelium gentibus praedicandum vocatum, et per totum mundum hellenicum Christum praedicavit. In itineribus suis plurimas epistolas scripsit, quae partem praecipuam habent inter libros Novi Testamenti Bibliorum Christianorum.

Extrema vita, ductus est Romam, ubi post aliquod tempus in circo Neronis capite truncatus est. Cum Petro, patronus et apostolus est urbis Romae.

Notae[recensere | fontem recensere]

Textus originales
  1. Ἐγὼ ἄνθρωπος μέν εἰμι Ἰουδαῖος Ταρσεὺς τῆς Κιλικίας οὐκ ἀσήμου πόλεως πολίτης
  2. Ἄνδρες ἀδελφοί, ἐγὼ Φαρισαῖός εἰμι, υἱὸς Φαρισαίου
  3. περιτομῇ ὀκταήμερος, ἐκ γένους Ἰσραήλ, φυλῆς Βενιαμίν, Ἑβραῖος ἐξ Ἑβραίων, κατὰ νόμον Φαρισαῖος
  4. Σαῦλος δὲ ἐλυμαίνετο τὴν ἐκκλησίαν κατὰ τοὺς οἴκους εἰσπορευόμενος, σύρων τε ἄνδρας καὶ γυναῖκας παρεδίδου εἰς φυλακήν
  5. Ὁ δὲ Σαῦλος ἔτι ἐμπνέων ἀπειλῆς καὶ φόνου εἰς τοὺς μαθητὰς τοῦ Κυρίου, προσελθὼν τῷ ἀρχιερεῖ 2 ᾐτήσατο παρ' αὐτοῦ ἐπιστολὰς εἰς Δαμασκὸν πρὸς τὰς συναγωγάς, ὅπως ἐάν τινας εὕρῃ τῆς ὁδοῦ ὄντας, ἄνδρας τε καὶ γυναῖκας, δεδεμένους ἀγάγῃ εἰς Ἱερουσαλήμ. 3 ἐν δὲ τῷ πορεύεσθαι ἐγένετο αὐτὸν ἐγγίζειν τῇ Δαμασκῷ, καὶ ἐξαίφνης περιήστραψεν αὐτὸν φῶς ἀπὸ τοῦ οὐρανοῦ, 4 καὶ πεσὼν ἐπὶ τὴν γῆν ἤκουσε φωνὴν λέγουσαν αὐτῷ· Σαοὺλ Σαούλ, τί με διώκεις; 5 εἶπε δέ· Τίς εἶ, κύριε; ὁ δέ Κύριος εἶπεν· Ἐγώ εἰμι Ἰησοῦς ὃν σὺ διώκεις· 6 ἀλλὰ ἀνάστηθι καὶ εἴσελθε εἰς τὴν πόλιν, καὶ λαληθήσεταί σοι τί σε δεῖ ποιεῖν. 7 οἱ δὲ ἄνδρες οἱ συνοδεύοντες αὐτῷ εἱστήκεισαν ἐνεοί, ἀκούοντες μὲν τῆς φωνῆς, μηδένα δὲ θεωροῦντες.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Encyclopaedica
  • Gerald F. Hawthorne et al., Dictionary of Paul and His Letters. Downers Grove Illinoesiae: InterVarsity Press, 1993
  • Oda Wischmeyer, ed., Paulus: Leben, Umwelt, Werk, Briefe. Tubingae: Francke, 2006. ISBN 978-3-8252-2767-8
Biographica
  • Schalom Ben-Chorin, Paulus. Der Völkerapostel in jüdischer Sicht. Gütersloh: Gütersloher VA, 2006. ISBN 3-579-05345-0
  • Klaus Berger, Paulus. Monaci: C. H. Beck, 2008. ISBN 978-3-406-47997-7
  • Günther Bornkamm, Paulus. Kohlhammer, 1993. 7a ed. ISBN 3-17-012467-6
  • Joachim Gnilka, Paulus. Apostel und Zeuge. Freiburg im Breisgau: Herder, 1996. ISBN 3-451-26377-7
  • Eduard Lohse, Paulus. Eine Biographie. Monaci: C. H. Beck, 2003. ISBN 3-406-49439-0
  • Gerd Lüdemann, Paulus, der Gründer des Christentums. Springe: zu Klampen Verlag, 2001. ISBN 3-934920-07-1.
  • Jerome Murphy-O'Connor, Paul: A Critical Life. Oxonii: Clarendon Press, 1996. ISBN 0-19-826749-5
  • Alois Prinz, Der erste Christ. Die Lebensgeschichte des Apostels Paulus. Weinheim: Beltz & Gelberg, 2007. ISBN 978-3-407-81020-5
  • Udo Schnelle, Paulus. Berolini: Walther de Gruyter, 2003. ISBN 3-11-015164-2
  • Alan F. Segal, Paul, the Convert. New Haven: Yale University Press, 1990. ISBN 0-300-04527-1
  • Étienne Trocmé, Saint Paul. Lutetiae: PUF, 2003
Specialia
Critica et theologica
  • Alain Badiou, Saint Paul : La Fondation de l'universalisme, Presses universitaires de France, coll. « Essais du Collège international de philosophie », 1998. (Réédité en mars 2002 - ISBN 2-13-048847-1
  • Πέτρος Βασιλειάδης, Παύλος:τομές στη θεολογία του,εκδ.Π.Πουρναράς, Θεσσαλονίκη, 2004
  • Davies, W. D. Paul and Rabbinic Judaism: Some Rabbinic Elements in Pauline Theology. S.P.C.K., 3rd ed., 1970. ISBN 0-281-02449-9
  • Georg Eichholz: Die Theologie des Paulus im Umriss. Neukirchener Verlag, Neukirchen-Vluyn 1991, ISBN 3-7887-0527-2
  • Hans Hübner: Die Theologie des Paulus und ihre neutestamentliche Wirkungsgeschichte. In: Biblische Theologie des Neuen Testaments Band 2, Vandenhoeck & Ruprecht, Göttingen 1993, ISBN 3-525-53587-2.
  • Claudia Janssen u. a.: Paulus. Umstrittene Tradition, lebendige Theologie; eine feministische Lektüre. Christian Kaiser, Gütersloh 2001, ISBN 3-579-05318-3
  • Albert Schweitzer: Die Mystik des Apostels Paulus. Mohr, Tübingen 1981, ISBN 3-16-143591-5
  • Alfred Suhl: Paulus und seine Briefe Beiträge zur paulinischen Theologie. Katholisches Bibelwerk, Stuttgart 2005, ISBN 3-460-03054-2
  • Jacob Taubes: Die politische Theologie des Paulus. Vorträge. Fink, München 2003, ISBN 3-7705-2844-1
  • Gerd Theißen: Psychologische Aspekte paulinischer Theologie. Vandenhoeck & Ruprecht, Göttingen 1993, ISBN 3-525-53566-X
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Paulus apud Vicifontem.

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg