Siegfriedus Balke

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Siegfriedus Balke anno 1969

Siegfriedus (Theod.: Siegfried) Balke (natus 1 Iunii 1902 Bochi, mortuus 11 Iunii 1984 Monachii) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria (CSU) fuit.

Maiores, iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius Bochi sutor fuit. Ipse anno 1920 maturitatem adeptus est atque deinde Monachii chemiae studebat. Anno 1924 diploma accepit atque 1925 doctor promotus est. Sed quod a Nazistis "SEmiiudaicus" appellatus est, in universitate progredi ei vetitum est. Itaque ab anno 1927 variis in fabricis chemicis laboravit, dum anno 1952 praeses fabricae Wacker AG factus est. Annis 1946 - 1971 praeses foederis fabricarum Chemicarum Bavariae fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Factionem CSU atque Franciscum Iosephum Strauß pecunia adiuvit. 9 Decembris 1953 CSU factione suadente Administer Foederalis Cursus Publici in consilio ministrorum Conradi Adenauer (CDU) nominatus est. Anno 1954 sodalis CSU factus est. 16 Octobris 1956 Administer Foederalis rerum Atomarum factus est. Annis 1957 - 1969 Balke legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Cum consilium ministrorum 13 Decembris 1962 reformaretur, Balke administerium reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]