Bruno Diekmann

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bruno Diekmann (natus 19 Aprilis 1897 Kieliae, ibidem mortuus 11 Ianuarii 1982) vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.

Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Diekmann tirocinium artificis electridis fecit et tum scholam machinariorum frequentavit. Anno 1916 miles conscriptus ad finem primi belli mundani militavit. Deinde ad annum 1933 machinarius telephonorum in navaliis Kieliae fuit. Deinde nazistae eum in castra carceralia coniecerunt. Anno 1939, initio primi belli mundani rector telephonicorum radiophari Kieliae factus est. Anno 1944 iterum incarceratus et in castra carceralia missus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Diekmann ab anno 1919 sodalis SPD erat. Tum inter rectores eius factionis Kieliae electus est et collegio opificum ibi praefuit. Itaque nazistae eum hostem habuerunt. Post secundum bellum mundanum ab Britannis, qui Germaniam Septentrionalem occupaverant, legatum senatus terrae Slesvici et Holsatiae nominatus est et hunc honorem post electiones ad 7 Ianuarii 1954 tenuit. 12 Iunii 1946 administer oeconomiae et commeatus in administratione Theodori Steltzer praesidis ministrorum factus est. Quem honorem ad 6 Augusti 1948 tenuit. Iam 2 Februarii 1948 Hermannus Lüdemann novus praeses ministrorum eum vicarium praesidem ministrorum fecit et administrum victus et rei agrariae nominatus est. Anno 1949 frustra candidatus Dietae Foederalis Germaniae fuit. Sed 29 Augusti 1949 ipse successor praeses ministrorum Slesvici et Holsatiae creatus est. Sed iam breve post tempus, post electionem a factione SPD perditam ab hoc honore se recedere coactus est: 10 Octobris 1950 usque ad 2 Octobris 1953 legatis SPD praefuit, qui deinde factio adversa erat. Anno 1953 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Hoc officio usque ad annum 1969 functus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]