Helinandus (monachus Frigidimontis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Helinandus (annis circiter 1160/1170 natus; post annum 1229 mortuus) fuit scriptor Latinus, poëta Francogallicus, monachus Cisterciensis abbatiae Frigidimontis et magister Universitatis Tolosanae.

De origine Helinandi scitur id tantum quod ipse dixit in Chronicis suis de occisu Caroli comitis Flandrensis die 2 Martii 1127 et de suppliciis interfectorum:

In auctores sceleris acerrime vindicatum est a Ludovico Francorum rege, Philippi filio, ita ut etiam nonnulli ad rotam damnati sunt. Eorum progenies tota exiliata est, et multi innocentes quae non rapuerant exolverunt. Inter quos fuerunt pater meus Hermannus et frater eius Ellebaudus, qui pueri nobiles et pulcherrimi magnis hereditatibus perditis de Flandriis in Franciam aufugerunt (Helinandus Frigidimontis, Chronica anno 1127).

Unde pro certo habetur puerum Hermannum, qui pater Helinandi fuerit, ab eo anno in Francia habitavisse. De eo nihil aliud refertur. Ellebaudus cubicularius meruit[1] Henrico (eiusdem Ludovici filio), qui archiepiscopus Remensis annis 1162-1175 fuit. Inde fortasse ipse Helinandus cognovit Henrici nepotes, scilicet Philippum Drocensem episcopum Bellovacensem 1180-1217[2] fratremque Henricum Aurelianensem episcopum:[3] ambobus anno fere 1193 mortem mittit in Vers de la mort. Alia de Philippo Drocensi in operibus Latinis refert.[4]

Helinandus trobatorem fuisse, Philippo II regi carum, saepe dicitur ob versús carminis epici romanici Roman d'Alexandre anno circiter 1180 scripti in quibus ioculator nomine Elinant regem Alexandrum oblectat:[5]

Qant li rois ot mangié s'apela Elinant
Por lui esbanoier commande que il chant (Alexander de Parisiis et alii, Roman d'Alexandre 3.348).

("Rex cum cenavisset Elinant vocavit et ut oblectetur cantare iubet.") An haec verba ad Helinandum nostrum innuant et quomodo interpretanda sint haud liquet. Ipse Helinandus se iuvenem leviter vivisse confitetur:

Non scena, non circus, non theatrum, non amphitheatrum, non amphicircus, non forum, non platea, non gymnasium, non arena sine eo resonabat. Nosti Helinandum ... Neque enim tam natus erat homo ad laborem, quam avis ad volandum, circumiens terram et perambulans eam, quaerens quem devoraret, aut adulando aut obiurgando ... Neque etenim ipse tam levis fuerat, quam ipsa levitas? (Helinandus Frigidimontis, "De reparatione lapsi").[6]

Annis circiter 1182-1185 in ordinem Cisterciensem intravit in abbatiam Frigidimontis iuxta Bellovacum. Inde epistulam amico quodam "De reparatione lapsi" misit. Ibi anno fere 1193 Francogallice Vers de la mort scripsit, quibus versibus apostrophizat reges et episcopos comitesque qui matrimonium Philippi regis et Ingeburgis annullare volebant. In eadem abbatia Chronica composuit, multos annales breves et aridos praebens, interdum anecdota curiosissima.

Helinandus anno 1229 Tolosam missus est ad universitatem novam corroborandam. Supersunt duo sermones quos Helinandus Tolosae eo anno pronuntiavit, altera ad synodum ("Sermo in synodo Tolosano in ecclesia Sancti Iacobi habitus"), altera ad primitias Universitatis Tolosanae. Hic discipulos variarum universitatum vituperat: "Ecce quaerunt clerici Parisius artes liberales, Aurelianis auctores, Bononiae codices, Salerni pyxides, Toleti daemones -- et nusquam mores" ("Sermo in Ascensione Domini 2, Tolosae habitus ad clericos scholares").[7] Ultimus Helinandi sermo (sed quo anno praedicatus sit nescitur) fuit "Sermo in Ramis Palmarum 1", sicut in nota antiqui editoris legitur: "Hic sermo totus gallice pronuntiatus est et ultimus fuit authoris, ut hic habet authographum ... Obiit Elinandus post sermonem istum."[8]

Chronica Helinandi hodie partim servantur, partim etiam ab aliis scriptoribus adhibiti sunt et praesertim ab Alberico Trium Fontium. Opera minora Latina Helinandi a Vincentio Bellovacensi titulo Flores congessa sunt, qui subscripsit: "Expliciunt Flores Helinandi monachi, viri boni, religiosi, honesti et sancti, ac vita praecipui."[9]

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Helinandus Frigidimontis, Flores c. 12
  2. L'evesque cui je aim tant "episcopus quem tam amo": Helinandus Frigidimontis, Vers de la mort 16.2
  3. Salue deus evesques miens Qui sont de Noion et d'Orliens "Salvere iube episcopos meos duos Noviomensem et Aurelianensem": Helinandus Frigidimontis, Vers de la mort 17.4-5
  4. Helinandus Frigidimontis, Flores cc. 10-11; "De reparatione lapsi". Vide Wulff et Walberg (1905) pp. xix-xx
  5. E.g. Baldwin (1986) p. 570; Laurence Harf-Lancner, ed., Alexandre de Paris: Le roman d'Alexandre (Lutetiae, 1994) p. 626 n. 94
  6. Wulff et Walberg (1905) pp. xx-xi
  7. Textus; cf. Wulff et Walberg (1905) p. xxvi
  8. Textus; cf. Wulff et Walberg (1905) p. xxvi
  9. Vincentius Bellovacensis, Speculum historiale 30.148

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Vers de la mort#Bibliographia
  • "Helinandus Frigidi Montis monachus" in Iacobus Paulus Migne, ed., Patrologia Latina (Lutetiae, 1844-1855) vol. 212 coll. 477-1084 [Opera Latina]
  • B. M. Kienzle, "Mary Speaks against Heresy. An unedited sermon of Hélinand for the Purification, Paris, B.N., ms. lat. 14591" in Sacris Erudiri vol. 32 (1991) pp. 291-308
  • B. M. Kienzle, "Cistercian Preaching against the Cathars: Helinand's unedited sermon for Rogation, B.N. MS. Lat. 14591" in Cîteaux vol. 39 (1988) pp. 297-313
Biographica et critica
  • Hélinand de Froidmont. Warluis: Amis de l'Abbaye de Saint-Arnoult, 1987 [catalogus expositionis]
  • John W. Baldwin, The Government of Philip Augustus: foundations of French royal power in the Middle Ages (Berkeley: University of California Press, 1986. ISBN 0520073916) pp. 570-571 (Paginae selectae apud Google Books)
  • François Beauvy, La littérature de l'Oise en langue picarde du XIIe siècle à nos jours (Ambianis: Encrage, 2005) pp. 18-22
  • Philippe Delhaye, "La morale politique de Hélinand de Froidmont" in Littérature et religion: mélanges offerts à M. le chanoine Joseph Coppin (Insulae: Facultés Catholiques, 1966) pp. 107-117
  • Y. Dossat, "Les premiers maîtres à l'Université de Toulouse: Jean de Garlande, Hélinand" in Cahiers de Fanjeaux vol. 5 (1970) pp. 179-203
  • M. Dumontier, "Hélinand de Froidmont et la liturgie" in Collectanea ordinis Cistercensium reformatorum vol. 14 (1952) pp. 133-139, 213-215 et 295-300; vol. 17 (1955) pp. 49-56 et 118-125
  • Adolphe-Félix Gatien-Arnoult, Hélinand: son role a l'Université et dans la ville de Toulouse en l'année 1229. Toulouse, 1865
  • B. M. Kienzle, Cistercians, Heresy and Crusade in Occitania, 1145-1229: Preaching in the Lord's Vineyard. Woodbridge and Rochester, N.Y.: York Medieval Press, Boydell and Brewer, 2001. ISBN 1-903153-00-X
  • B. M. Kienzle, "The Sermon as Goad and Nail: Preaching in Helinand of Froidmont" in Studies in Medieval Cistercian History vol. 10 pp. 228-240
  • B. M. Kienzle, "Erudition at God's Service: Hélinand's Toulouse Sermons II" in Studies in Medieval Cistercian History vol. 11 pp. 277-290
  • André Moisan, "Clercs et légendes épiques: Hélinand de Froidmont, Aubri de Trois-Fontaines, Vincent de Beauvais et la Chronique du pseudo-Turpin" in Au carrefour des routes d'Europe: la chanson de geste. Tome II. Xe congrès international de la Société Rencesvals pour l'étude des épopées romanes, Strasbourg, 1985 (Senefiance vol. 21, 1987) pp. 913-925
  • William D. Paden, Jr., "De monachis rithmos facientibus: Hélinant de Froidmont, Bertran de Born, and the Cistercian General Chapter of 1199" in Speculum vol. 55 (1980) pp. 669-685, esp. p. 670
  • E. L. Saak, "The Limits of Knowledge: Hélinand de Froidmont's Chronicon" in Peter Binkley, ed., Pre-Modern Encyclopaedic Texts: Proceedings of the Second Comers Congress, Groningen, 1-4 July 1996 (Lugduni Batavorum: Brill, 1997. ISBN 9004108300) pp. 289-302 (Paginae selectae apud Google Books)
  • E. R. Smits, "Helinand of Froidmont and the A-text of Seneca's Tragedies", Mnemosyne 4a ser. vol. 36 (1983) pp. 324-358
  • E. R. Smits, "An Unedited Correspondence Between Hélinand of Froidmont and Philip, Abbot of Val Ste Marie, on Genesis 27:1 and the Ages of the World" in Studies in Medieval Cistercian History vol. 11 pp. 243-266.
  • F. Wulff, E. Walberg, edd., Les vers de la mort par Hélinand, moine de Froidmont (Lutetiae: Firmin Didot, 1905) esp. pp. iii-xxvii Textus apud archive.org
Aliae encyclopaediae
  • "Helinand" in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907-1914) textus alius
  • "Hélinand de Froidmont" in Émile Brouette, Anselme Dimier, Eugène Manning, edd., Dictionnaire des auteurs cisterciens vol. 4 (Rochefort: Documention Cistercienne, 1977) coll. 343-345
  • Brial, Michel-Jean-Joseph, « Hélinand, moine de Froidmont », Histoire littéraire de la France, Paris, Firmin Didot et Treuttel et Wurtz, t. 18, 1835, p. 87-103 (Textus apud Google Books)
  • Régis Rech, "Hélinand of Froidmont" in Encyclopedia of the Medieval Chronicle (Brill Online, 2012) [Situs venalis]
  • Gillette Tyl-Labory, "Hélinand de Froidmont" in Geneviève Hasenohr, Michel Zink, edd., Dictionnaire des lettres françaises: le Moyen Âge (Lutetiae: Fayard, 1992) pp. 666-668

Nexus externi[recensere | fontem recensere]