Theologia

E Vicipaedia

(Redirectum de Theologus)
Monachus apud mare (imago picta a Caspar David Friedrich)

Theologia, a verbo Graeco θεολογία (θεός deus + λόγος verbum, dictum), est scientia rerum divinarum. Plurimae religiones theologiam habent, sed non omnes, cum tractare rationabiliter de Deo non sit omnium religionum, plurimis in experientia vel doctrina sine usu rationis fundamentum habentibus. Vocabulo theologiae, tamen, generaliter significatur theologia Christianorum vel forsitan Iudaeorum, quia hae religiones systematice tractant res divinas, ex hereditate philosophorum Graecorum. In veritate, philosophia dicitur "ancilla theologiae", praesertim a tempore theologorum scholasticorum.

Theologia praesumit capacitatem humanam rationabiliter pendendi res divinas, et fundamenta sumit ab experientiis humanis et a revelatione divina.

Aliqui putant etiam scientiam modernam religionem seu theologiam esse, quamquam theologia Christiana non includit scientiam modernam ut religionem, cum atheistica sit, sed secundum aliquos scientia moderna religio est, quia communitas fidei est.

Theologia naturalis seu theodicea est pars philosophiae.

[recensere] Vide etiam


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!