Franciscus Iosephus Strauß

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Franciscus Iosephus Strauß
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Iosephus Strauß: imago
Franciscus Iosephus Strauß: subscriptio
Nativitas: 6 Septembris 1915; Monacum
Obitus: 3 Octobris 1988; Ratisbona
Patria: Germania

Officium

Officium: Index praesidum ministrorum Bavariae, Federal Minister of Finance, Federal Minister of Defence, Administer Foederalis Eruditionis et Scientiae, legatus ad Parlamentum Europaeum, member of the German Bundestag, Member of the Landtag of Bavaria, President of the Bundesrat of Germany
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Christiana Socialis Unio in Bavaria
Religio: Catholicismus

Familia

Coniunx: Marianne Strauß
Proles: Max Strauß, Franz Georg Strauß, Monika Hohlmeier

Memoria

Laurae: Honorary citizen of Munich, Bavarian Order of Merit, Bayerische Verfassungsmedaille in Gold, Orden wider den tierischen Ernst, Escudo Silesiano, Knight Grand Cross of the Order of St. Sylvester, order of Karl Valentin
Franciscus Iosephus Strauß

Franciscus Iosephus Strauß (Germanice: Franz Josef Strauß) (natus die 6 Septembris 1915 Monaci; mortuus die 3 Octobris 1988 Ratisbonae) vir publicus Theodiscus et sodalis CSU factionis erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Strauß filius lanii eiusdem nominis fuit, qui sodalis Factionis Popularis Bavaricae fuit. Strauß anno 1935 optimo iudicio totius Bavariae ab anno 1910 maturitatem accepit. Tum Monaci ad universitatem Ludovico-Maximilianeam philologiae classicae studebat. Quamquam anno 1939 initio secundi belli mundani miles ad tormentarios conscriptus erat, studere pergebat et anno 1940 secundam probationem magistri gymnasiorum accepit. Eodem anno decurio nominatus est et 1941 bello in Russiam incepto interfuit. Quamquam 1942 minister publicus et consiliarius studiorum nominatus est, tamen porro stipedia facere coactus est. Anno 1944 succenturio maior factus est. In fine belli captus, sed brevi tempore ab alligatis liberatus et praeses vicarius pagi Schongium nominatus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Strauß anno 1948/49 ad Consilium Parlamentaricum Bonnam missus est, quod novam constitutionem Germaniae componeret. Strauß, qui cum aliis anno 1945 factionem CSU condiderat, annis 1949 ad usque 1978 et brevi tempore anni 1987 legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Annis 1949-1952 primus Secretarius generalis CSU fuit. Antequam administer foederalis erat, vicarius praeses legatorum fractionis CDU/CSU fuit. Annis 1955-1956 Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum res atomares administravit et 1956 ad 1962 Administer Foederalis Defensionis Publicae erat. Cum diurnarium DER SPIEGEL commentarium de exercitu Theodisco publicavisset, Strauß idcirco diurnarios propter secreta profanata in carcerem iaci iussit, sed postea ipse ob hanc rem magistratum relinquere coactus est. Annis 1966 ad usque 1969 Administer Foederalis Aerarii Publici erat; ab anno 1961 fuit praeses Christiana Socialis Unio in Bavaria usque ad annum 1988. Praeterea successor Alphonsi Goppel ab 7 Novembris 1978 ad usque mortem minister primarius Bavariae fuit. Anno 1980 candidatus Unionis Christianae Democraticae contra Helimutum Schmidt fuit, sed electionem perdidit. Praeses ministrorum Bavariae mansit, etiam cum CDU/CSU Helimuto Kohl duce cum FDP anno 1982 rem publicam regere coepisset.

Strauß in venatu morbo acuto temptatus obiit die 3 Octobris 1988 Ratisbonae. Successor eius praeses ministrorum Maximilianus Streibl (CSU) creatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Iosephum Strauß spectant.
Insigne Germaniae
Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer
Consilium ministrorum Adenauer II (20 Octobris 1953 - 29 Octobris 1957)
Consilium ministrorum Adenauer III (29 Octobris 1957 - 14 Novembris 1961)
Consilium ministrorum Adenauer V (13 Decembris 1962 - 11 Octobris 1963)
Consilium ministrorum Kiesinger (1 Decembris 1966 - 21 Octobris 1969)