Latinitas bona

Gualphangus Böhmer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Gualphangus (vulgo Wolfgang) Böhmer (natus 27 Ianuarii 1936 oppido Dürrhennersdorf (Saxonia)) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Gualphangus Böhmer annis 1954 - 1959 Lipsiae medicinae studebat et anno 1966 medicus peritus Gynaecologiae factus est. Primo Gorlicii, deinde ab anno 1974 ad usque 1991 Wittenbergae laborabat. Anno 1983 professor medicinae factus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1990 sodalis CDU fiebat. Annis 1990 - 2002, 2005/2006 et ab 2007 legatus senatus terrae Saxoniae-Anhaltini est. Ibi annis 1991 - 1993 minister aerarii fuit, deinde 1993/1994 minister laboris et rerum socialium. Anno 1994 CDU electionibus victa est et Böhmer officium reliquit. Sed postquam Reinhardus Höppner (SPD) praeses ministrorum electionibus maioritatem amisit, Böhmer 16 Maii 2002 eius successor factus et est. Post suffragium anni 2006 reelectus est, postquam foedus regnandi cum factione SPD signavit. Electione die 20 Martii 2011 habita nunc aetate provectus non iam candidatus praesidis ministrorum erat. Factio sua civibus terrae Reinerum Haseloff eius successorem proposuit. Qui die 19 Aprilis electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Praesides Ministrorum Saxoniae-Anhaltini
Insigne Germaniae
Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich