Ioannes-Ulricus Klose
Ioannes-Ulricus (vulgo Hans-Ulrich) Klose (natus 14 Iunii 1937 Hamburgi; mortuus die 6 Septembris 2023) vir publicus Theodiscus et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) fuit.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Post scholam finitam Klose Friburgi Brisgoviae et Hamburgi iurisprudentiae studebat atque post probationes delator rerum iuvenilium atque minister publicus Hamburgi fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Klose ab anno 1964 sodalis SPD est et anno 1973 senator Hamburgi rerum internarum factus est. Anno 1974 successor Petri Schulz magister civium Hamburgi creatus est. Hunc honorem ad 25 Maii 1981 tenuit, cum Nicolaus de Dohnanyi (SPD) eius successor creatus est. Ab anno 1983 Klose legatus Dieate Foederalis est et annis 1991 - 1994 praeses legatorum SPD fuit. Annis 1994 - 1998 unus vicariorum praesidum dietae foederalis erat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Deutsche Biographie • |