Hermannus Höcherl

E Vicipaedia
Hermannus Höcherl anno 1961

Hermannus (Theod.: Hermann Höcherl - natus 31 Martii 1912 oppido Brennberg apud Ratisbonam, mortuus 18 Martii 1989 Ratisbonae) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria (CSU) fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Apud avum educatus et Landishutae anno 1931 maturitatem adeptus est. Deinde Monachii Aquis Sextiis atque Berolini iurisprudentiae studebat atque anno 1934 primam probationem accepit. Anno 1938 secundam probationem recepit atque deinde Ratisbonae delator laboravit. Bello Orbis Terrarum II miles conscriptus est. Bellum finito dimissus est atque ad annum 1948 opifex laboravit. Eo anno iurisconsultus admissus est. Anno 1950 oppido Deggendorf iterum delator publicus nominatus est. Annis 1951 - 1953 iudex Ratisbonae fuit. Deinde pro argentaria Ratisbonae laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Höcherl, qui annis 1931/1932 et 1934 - 1945 sodalis NSDAP fuerat, ab anno 1949 sodalis CSU fuit. Anno 1952 inter rectores eius factionis electus est et anno 1953 primo legatus in Dietam Foederalem Germaniae missus est. Hic anno 1957 praeses legatorum CSU factus est. 14 Novembris 1961 in consilio ministrorum Conradi Adenauer (CDU) Administer Foederalis Rerum Internarum nominatus est. Hoc officio porro fungebatur, cum 1963 Ludovicus Erhard (CDU) cancellarius foederalis electus esset. Post electionem Dietae Foederalis anni 1965 die 26 Novembris Administer Foederalis Rei Agrariae nominatus est. Hunc magistratum Curtio Georgio Kiesinger (CDU) cancellario usque ad annum 1969 tenebat, cum SPD et FDP novum consilium ministrorum fecissent. Ad annum 1976 legatus parlamenti Theosdisci mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Adenauer V (13 Decembris 1962 - 11 Octobris 1963)
Consilium ministrorum Erhard I (17 Octobris 1963 - 26 Octobris 1965)
Consilium ministrorum Erhard II (26 Octobris 1965 - 30 Novembris 1966)
Consilium ministrorum Kiesinger (1 Decembris 1966 - 21 Octobris 1969)