Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Monacum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Monaci Situs Monaci
Nomen Latinum: Monacum
Nomen Germanicum: München
Nomina Latina alia: Monachum, Monachium
 
 
Ecclesia cathedralis
Munich skyline.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Bavaria
Confoederatio regionalis: -
Provincia: Bavaria Superior
Circulus urbanus: Monacum
Coordinata geographica: 48° 8′ 23″ Sept., 11° 34′ 28″ Ort.
Altitudo: 519 supra mare
Area: 310,4 km²
Numerus incolarum: 1.388.308 (31 Decembris 2012)
Coniunctio communium cum: Edimburgo, Verona, Burdigala, Sapporia, urbe Cincinnati, Chiovia, urbe Harare
Spissitudo incolarum: 4235 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: ab 80331 ad 81929
Praefixum telephonicum: 089
Nota autocineti: M
Nota magistratus communalis: 09 1 62 000
UN/LOCODE: DE MUC
NUTS-Regio:
Ordo urbis partium: 25 regiones
Inscriptio cursualis magistratus: Marienplatz 8

80331 München

Pagina interretialis: Caput Bavariae
Res politicae
Magister civium superior: Dieter Reiter (Socialis Democratica Factio Germaniae)

Monacum seu Monachium,[1][2][3] Theodisce München, est urbs capitalis et maxima terrae foederalis Bavariae. Urbs Monacum, cui erant habitantes 1 388 308 anno 2012, tertia est Germaniae omnis quo ad incolas pertinet, locum primum Berolino alterumque Hamburgo cedens.

Urbs medio saeculo XII condita, sedes olim ducum et regum Bavariae, sedes archiepiscoporum ecclesiae Catholicae Monacensium, universitatibus museisque ornata est. Quotannis mense Septembri exeunte per dies quattuordecim sollemnia Octobria (Oktoberfest) habentur Germaniae maxima et celeberrima. Maiora sunt quam solemnia Canstadii popularia, quae ipsae quoque a fine mensis Septembris usque ad mensem Octobrem habentur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Forum Marianum urbis Monaci (Der Marckt, hodie Marienplatz) anno fere 1642 pictum (Matthaeus Merian, Topographia Germaniae)

Primum anno 1158 Monacum commemoratur sub nomine "forum apud Munichen". Eo anno, oppido a duce Henrico Leone nuper condito, imperator Fridericus Barbarossa diplomate Augustae Videlicorum dato nundinas et vectigalia decrevit. Sedes facta est ducum Bavariae ab anno 1255, residentia imperialis ab anno 1328, Bavariae caput ab anno 1506.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Monacum est caput provinciae, quarum in Bavaria sunt viginti tres. Inter metropoles Germaniae maximam densitatem incolarum habet.

Locus editissimus urbis est Mons Warnberg, cuius culmen 579 metra super mare est; infimus Schwarzhölzl, in Feldmochingo, parte urbis boreali, situs, qui locus 482 metra super mare iacet.

Isara flumen 13,7 kilometra per territorium urbis ex occidente australi in orientem borealem fluit. Insula musei, in qua Museum Germanicum est, atque proxima Insula Pratina sunt insulae celebratae fluminis. Districtus multos lacus magnos habet, qui sunt Lacus Ammeris, Lacus Wörthis atque Lacus Starnbergensis. Aquae fluentes aliae sunt flumen Wuermum (Germanice: Würm), qui ex Lacu Starnbergensi veniens per urbem occidentalem fluit, Rivus Hachingensis (Hachinger Bach), qui ad Perlachum territorium urbis init et in boreale Novi Perlachi pereat, multa brachia Isarae, quae rivuli urbani Monacenses (Münchner Stadtbäche) dicuntur.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Maria Monacensis

Universitas Monacensis satis antiqua a principio anno 1472, ducatu in complures partes diviso, Ingolstadii, non Monaci, a duce Ludovico IX condita, anno 1800 a principe electore Maximiliano IV Iosepho Landishutam remota est. Ad horum principum honorem "Ludovico-Maximilianea" cognominatur. Denuo anno 1826 a rege Ludovico I Monacum constituta est. Universitas Technica Monacensis anno 1868 condita est.

Pinacotheca Vetus, Pinacotheca Nova, Collectus Antiquitatum visitantur. Museum Witt, conlectio papilionum maxima orbis terrarum, ibi anno 1980 condita est. Bibliotheca publica Bavarica inter divitissimas Europae omnis reputatur. Monacum est sedes archidioecesis Monacensis et Frisingensis ecclesiae Catholicae cuius archiepiscopus tempore nostro est Reinhardus Marx.

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Domus editoria C. Bertelsmann Verlag hic est usque ab anno 1972.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

.

Ferrivia subterranea metropolitana Monacensis (vulgo U-Bahn) omni die plurimos homines transvehit.

Clima[recensere | fontem recensere]

Urbi Monaco clima est "oceanicum" per enumerationem Köppen–Geiger, temperatura aëris media mense Ianuario 0.3° atque mense Iulio 19.4°, totius anni 9.7°, minima inter −3.7° et +12.3°, maxima inter 2.7° et 23.1°; pluviis mense Februario ad 46 mm tantum, mense Iulio 122 mm, per annum totum non minus quam 946 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 129 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 55% mensibus Maio et Iulio et 81% mense Decembri, horis solis fulgentis mense Decembri 59, mense Iulio 238, per annum totum 1 777 repertis.[4]

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Monacum vel Monachium, urbs Bavariae elegantissima et primaria, sedes ducum ... cum palatio superbissimo": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  2. "Monacum, Monacum Bavariae": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972
  3. "Monachium": Historia et commentationes Academiae Electoralis Scientiarvm et ..., Volume 5 Von Academia Electoralis Scientiarum et Elegantiorum Literarum Theodoro-Palatinae
  4. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis inter quos "Muenchen, Germany" apud World Weather Information Service

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Monacum spectant (1, 2).


Europae urbes milies milium incolarum
Urbes foederalium Germaniae terrarum capitales
Coat of arms of Germany.svg
Aquae Mattiacae • Berolinum • Brema • Dresda • Dusseldorpium • Erfordia • Hamburgum • Hannovera • Kielia • Magdeburgum • Moguntiacum • Monacum • Potestampium • Saravipons • Stutgardia • Suerinum